Arcana Coelestia (Elliott) n. 4416

Previous Number Next Number See English 

4416. Spiritus in altera vita ex luce in qua sunt, apparent quales sunt, nam lux in qua vident, correspondet luci ex qua percipiunt, ut dictum est {1}: qui vera sciverunt et quoque illa confirmaverunt apud se et tamen vitam mali vixerunt, illi apparent in luce nivea sed frigida, qualis est lux hiemalis; at {2} cum ad illos qui in luce caeli sunt, accedunt, tunc illorum lux prorsus obtenebratur et fit caliginosa; et cum removent se a luce caeli, succedit lumen flavum sicut ex sulphure, in quo apparent tanquam spectra ac vera illorum sicut phantasmata; nam vera eorum fuerunt fidei persuasivae, quae talis est ut crediderint quia illis honor, lucrum et fama inde, et illis perinde fuerit quid verum, modo receptum. [2] Qui autem in malo sunt et inde in falsis, apparent in lumine tanquam ignis carbonarei; hoc lumen fit prorsus {3} furvum ad lucem caeli; sed ipsa lumina ex quibus vident, variantur secundum falsum et malum in quibus sunt. (s)Inde etiam patuit cur illi qui vitam mali agunt {4}, nusquam possint veris Divinis fidem (o)ex sincero corde habere; sunt enim in lumine illo fumoso, in quod cum lux caelestis incidit, fit illis tenebricosum, ut nec videant oculis nec videant mente et praeterea tunc in angores, et quidam quasi in deliquia cadunt; inde est quod mali {5} nusquam recipere possint verum, sed unice boni'. [3] Homo qui vitam mali agit, non credere potest quod in tali lumine sit, quia non videre {6} lumen in quo ejus spiritus est, sed modo lumen in quo ejus oculi {7} visus et inde ejus mens naturalis; at si videret lumen spiritus sui et experiretur qualis fieret, si lux veri et boni e caelo in id influeret, sciret manifeste quam longe {8} abesset a recipiendis illis quae sunt lucis, hoc est, quae sunt fidei, et magis ab imbuendis illis quae sunt charitatis, ita quantum distaret a caelo.(s) @1 ut dictum after vident$ @2 hyemis, sed$ @3 quoque fit$ @4 vivunt$ @5 verum nusquam possit recipi a malis, sed unice a bonis$ @6 videt$ @7 A d oculi$ @8 longissime$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church