Arcana Coelestia (Elliott) n. 4415

Previous Number Next Number See English 

4415. Animae recentes seu spiritus novitii, qui nempe aliquot diebus post mortem corporis in alteram vitam {1} veniunt, mirantur summopere quod lux in altera vita sit, trahunt enim secum illam ignorantiam quod non aliunde lux sit quam a sole et a flamma materiali; et adhuc minus sciunt quod sit aliqua lux quae illuminat intellectum, nam hanc in vita corporis non apperceperunt; et adhuc minus quod illa lux det cogitandi facultatem, et per influxum in formas quae sunt a luce mundi, sistat omnia quae sunt intellectus;

illi si boni fuerunt, ut instruantur, elevantur ad societates caelestes et a societate in societatem, ut per vivam experientiam percipiant quod in altera vita sit lux, et illa intensior quam usquam datur in mundo, utque simul appercipiant quod quantum in luce ibi sunt, tantum in intelligentia sint; quidam qui sublati {2} in lucis caelestis sphaeras, inde mecum locuti sunt, et fassi quod nusquam tale {3} crediderint, et quod lux mundi respective tenebrae sit; etiam inde spectarunt per meos oculos in lucem mundi, et hanc non aliter perceperunt {4} quam nimbum tenebrosum; et ex miseratione dixerunt quod in tali sit homo(s). (o)Ex his quae dicta sunt, etiam constare potest cur angeli caelestes in Verbo dicantur lucis angeli; et quod Dominus sit Lux et inde vita hominibus, Joh. i 1-9; viii 12. @1 after nempe$ @2 i sunt$ @3 tali$ @4 apperceperunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church