Arcana Coelestia (Elliott) n. 4417

Previous Number Next Number See English 

4417. Sermo fuit cum spiritibus quondam de vita, quod nempe nemo aliquid vitae a se habeat, sed a Domino, tametsi videatur vivere a se, conferatur n. 4320; et tunc primum `sermo fuit' quid vita, quod nempe sit intelligere et velle, et quia omne intelligere se refert ad verum et omne velle ad bonum, n. 4409, quod intelligentia veri et voluntas boni sit vita. Sed spiritus ratiocinatores dicebant; (m)sunt enim spiritus qui dicendi `sunt' ratiocinatores quia de omnibus num ita sit, ratiocinantur, illi utplurimum in obscuro sunt de omni veritate,' `dicebant inquam' quod usque qui in nulla intelligentia veri et voluntate boni sunt, vivant, immo credant se prae aliis vivere; sed respondere illis datum quod vita malorum appareat quidem illis sicut vita, sed usque quod sit vita quae vocatur mors spiritualis, quod scire possent ex eo cum intelligere verum et velle bonum sit vita a Divino, tunc quod intelligere falsum et velle malum non possit esse vita, quia mala et falsa {1} contraria ipsi vitae sunt; [2] ut evincerentur, ostensum est qualis vita eorum, quae cum visa apparuit similis lumini ex igne carbonario cui intermixtum fumosum; in quo lumine cum sunt, opinari non aliter possunt quam quod vita (c)eorum cogitationis et (c)eorum voluntatis sit unice vita, et adhuc magis ex eo quod lux intelligentiae veri, quae est ipsius vitae, illis prorsus non apparere possit; ut primum enim in lucem illam veniunt, fit lumen illorum tenebricosum, adeo ut plane {2} nihil videre possint, ita quoque nihil percipere; ostensum quoque qualis status vitae eorum tunc erat, per abstractionem jucundi eorum ex falso, quod in altera vita fit per separationem spirituum quorum in societate sunt, quo facto, apparebant facie lurida, sicut cadavera, ut dici potuissent mortis effigies. De animalium autem vita, singillatim, ex Divina Domini Misericordia, agetur. {3} @1 malum et falsum$ @2 prorsus$ @3 This is a later insertion squeezed in at end of [ ]. Note that the discussion is `quid vita?' but that only human life is dealt with.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church