5057. Visum est mihi vas trituratorium, et ei adstitit vir quidam cum ferreo instrumento, qui ex phantasia sibi videbatur in vase illo triturare homines cruciando illos diris modis; hoc vir ille faciebat cum magna jucunditate; ipsa jucunditas communicabatur ut scirem qualis et quanta esset illis qui tales sunt; erat jucunditas infernalis; dicebatur mihi ab angelis quod talis jucunditas regnaverit apud Jacobi posteros, et quod illi nihil jucundius perceperint quam crudeliter tractare gentes, illos occisos feris et avibus devorandos exponere, serris et securibus vivos secare, per fornacem lateritiam mittere, 2 Sam. xii 31, infantes collidere et projicere; talia nusquam mandata fuerunt {1}, nec usquam permissa nisi talibus quibus nervus femoris luxatus est, {2}n. 5051;
habitant tales sub calcaneo dextro, ubi adulteri qui quoque crudeles. [2] Mirum itaque est quod usquam aliquis credat quod gens illa prae aliis electa fuerit; inde etiam est quod plures confirment se in eo quod vita nihil faciat, sed quod electio sit et inde receptio in caelum sit ex sola misericordia, qualiscumque vita fuerit; cum tamen quisque ex sana ratione videre potest quod ita cogitare sit contra Divinum; Divinum enim est ipsa misericordia, quapropter si caelum foret ex sola misericordia, qualiscumque vita (o)sit, omnes quotcumque sunt, {3} reciperentur; detrudere aliquem in infernum ut ibi crucietur, cum tamen recipi posset in caelum, foret immisericordia et non misericordia, ac eligere unum prae alio foret injustitia et non justitia. [3] Quapropter qui crediderunt et se confirmarunt in eo quod aliqui electi sint et reliqui non electi, et quod in caelum sit solum admissio ex misericordia utcumque vixerunt, [(m)fuerunt utplurimum tales, qui malam vitam egerunt (n)], illis dicitur quod etiam aliquoties audivi et vidi, quod nusquam {4} alicui negetur caelum a Domino, et si cupiunt, quod possint ab experientia id scire; quapropter elevantur in societatem quandam caeli, ubi illi qui in affectione boni seu in charitate vitam egerunt; at cum illuc veniunt, tunc, quia mali {5}, incipiunt angi ac intus cruciari, quia vita illis contraria, et cum apparet lux caelestis, illi in luce illa apparent sicut diaboli, paene absque forma humana, quidam facie retracta, quidam sicut dentium crates, quidam aliter sicut monstra, ita semet abhorrent, et se dejiciunt praecipites in infernum, et quo profundius eo illis melius.
@1 et quod talia nusquam mandata fuerint$ @2 i de quo supra$ @3 i et qualitercunque vixerunt$ @4 nunquam$ @5 si mali fuerint$