Arcana Coelestia (Elliott) n. 9684

Previous Number Next Number See English 

9684. `Et candelabrum e regione mensae super latere habitaculi versus austrum': quod significet illuminationem regni spiritualis per Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini illis qui in bono, constat ex significatione `candelabri' quod sit Dominus quoad Divinum Verum, (o)ita Divinum Verum procedens ex Divino Humano Ipsius, et inde illuminatio regno spirituali Ipsius, de qua sequitur; ex significatione `mensae super (x)qua panes facierum' cujus e regione candelabrum, quod sit Dominus quoad bonum caeleste, ita ipsum illud bonum, ex quo et per quod Dominus influit in regnum {1} spirituale, seu (o)in caelum medium, de qua etiam sequitur; et ex significatione `super latere habitaculi versus austrum' quod sit in caelo {2} ubi Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini est in maxima luce; habitaculum enim (o)extra velum, ubi candelabrum, est caelum medium, n. 9594, et `austrum' seu meridies est ubi Divinum Verum est in sua luce, n. 9642. Quod in habitaculo prope velum esset candelabrum, et quoque mensa super qua panes facierum, et quod candelabrum ad latus versus austrum ac mensa {3} ad latus versus septentrionem, arcana caeli sunt, quae non manifestari possunt nisi sciatur quod habitaculum repraesentaverit caelum, et quae in habitaculo caelestia et spiritualia quae in caelo; quid candelabrum repraesentavit, prius n. 9548 ostensum est, et quid mensa super qua panes facierum, n. 9527, 9545; et quid significat austrum seu meridies, n. 9642, et quid septentrio, n. 3708 inde constare potest quod per `candelabrum super latere habitaculi versus austrum' significetur illuminatio regni spiritualis per Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini. [2] Sed ut ipsa arcana pateant, dicetur quomodo (t)se res habet in caelis {4}: Dominus apparet illis qui e regno caelesti sunt, ut Sol, at illis qui a regno spirituali ut Luna; Dominus ut Sol apparet ad mediam altitudinem e regione oculi dextri, et ut Luna etiam ad mediam altitudinem e regione oculi sinistri; ex Domino ut Sole est lux illis qui in regno Ipsius caelesti, et ex Domino ut Luna est lux illis qui in regno spirituali; de utroque illo regno videantur loca citata n. 9277; lux in caelis est Divinum Verum procedens ex Divino Humano Domini quod receptum ab angelis qui e regno spirituali sunt vocatur verum fidei ex bono charitatis erga proximum {5}; ex hoc bono et illo vero consistit caelum medium, quod caelum spirituale vocatur; candelabrum in habitaculo repraesentabat Lunam, ex qua lux illis qui e regno spirituali {6}, ita repraesentabat Dominum quoad Divinum Verum ibi nam, ut dictum est, Dominus apparet illis qui ex eo regno {6} ut Luna {7}: his nunc {8} constare potest cur candelabrum positum erat versu austrum, austrum enim seu meridies est ubi Divinum Verum est in luce n. 9642, et cur mensa super qua panes facierum, versus septentrionem septentrio enim est ubi Divinum Verum est in obscuro, n. 3708, e similiter tunc Divinum Bonum, quod per panes super illa mens; significatur; id bonum fit bonum spirituale per receptionem Divini Veri {9}, sicut lucis ex luna {10}; haec arcana sunt quae per candelabrum et ejus situm versus austrum, et per mensam super qua panes facierum et ejus situm versus septentrionem, significantur. [3] Quod `candelabrum' sit Divinum Verum procedens (c)a Divino Humano Domini, constat ex Apocalypsi, Vidi septem candelabra aurea, et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis, indutum talari, et circumcinctum ad ubera zona aurea, i 12-14;

(o)`Filius hominis' est Dominus quoad Divinum Verum ex Divino Humano Ipsius, n. 2803, 2813, 3704: et alibi (o)in eodem libro, Gloria Dei illustrabit civitatem sanctum Hierosolymam, et lucerna ejus Agnus, xxi 23;

`gloria Dei' est Divinum Verum procedens a Domino, {11} n. 9429, `lucerna quae Agnus,' hoc est, Dominus, est fides, et (o)inde intelligentia veri (c)et sapientia boni, quae a solo Domino, n. 9548, `nova Hierosolyma' est Nova Domini Ecclesia, n. 2117. [4] Quod Dominus sit Sol {12} illis qui in regno caelesti {13} ac (o)appareat ut Luna illis qui in regno spirituali {14}, videatur n. 1053, 1521, 1529-1531, 3636, 3643, 5097, 7083, 7173, 7270, 8644, 8812; quod inde in Verbo per `solem' significetur Dominus quoad caeleste bonum, et per `lunam' Dominus quoad spirituale bonum, n. 1529, 1530, 2441, 2495, 4060, 4696, 7083, 8644, et quod Dominus ut Sol appareat ad mediam altitudinem e regione oculi dextri, ac {15} ut Luna (o)etiam ad mediam altitudinem e regione oculi sinistri, n. 1531, 4321 fin., 7078, 7171; inde est quod oriens in caelo sit ubi Dominus apparet ut Sol, et austrum {16} ubi Dominus apparet ut Luna; quod lux a Domino ut Sole et Luna sit Divinum Verum procedens a Divino Humano Ipsius, n. 1053, 1521-1533, 1619-(x)1632, 2776, 3094, 3138, 3167, 3190, 3195, 3222, 3223, 3337, 3339, 3341, 3636, 3643, 3862, 3993, 4060, 4180, 4302, 4408, 4414, 4415, 4419, 4527, 4598, 5400, 6032, 6313, 6315, 6608, 6907, 7174, 8644, 8707, 8861, 9399, 9407; et quia lux a Domino ut Sole ac ut Luna est Divinum Verum procedens ab Ipso, ideo calor a Domino ut Sole (o)ibi est Divinum Bonum Divini Amoris Ipsius, n. 3338, 3339, 3636, 3643, 5215, 6032; [5] inde constare potest qualis differentia est inter regnum caeleste et regnum spirituale Domini quoad receptionem Divini Veri, quod nempe sit sicut inter lucem a sole et (o)inter lucem a luna; quod (o)ideo qui in spirituali regno {17} sunt in obscuro sint quoad verum fidei et bonum amoris respective, n. 2708, 2715, 2718, 2831, 2849, 2935, 2937, 3241, 3833, 6289, 6500, 6945, 7233; quod (o)illi imprimis per Adventum Domini in mundum salvati sint, n. 2661, 2716, 3969, 6372, 6854, 6914, 7035, 7091, 7828 {18}, 7932, 8018, 8054, 8159, 8321, 9596, et quod illis illuminatio sit in {19} Divino Humano Domini, n. 2716, 2833, 2834; at {20} quod (o)illi qui ab Ecclesia spirituali sunt {21} salventur qui in bono vitae per vera {22} fidei, n. 2954, 6435, 6647, 6648, 7977, 7992, 8643, 8648, 8658, 8685, 8690, 8701. @1 et$ @2 i illa$ @3 illo$ @4 coelo$ @5 Dominus apparet coelestibus, hoc est, illis qui in intimo coelo, ut Sol, et spiritualibus, hoc est, illis qui in medio coelo, ut Luna; Dominus ut Se apparet ad mediam altitudinem in plano oculi dextri, et ut Luna etiam a mediam altitudinem in plano oculi sinistri; ex Domino ut Sole est lux illis qui in intimo coelo, et ex Domino ut Luna, est lux illis qui in medio coelo; lux est Divinum Verum procedens ex Divino Humano Domini, quod receptum a angelis medii coeli vocatur verum fidei, seu verum spirituale, et calor est bonum Divini amoris Domini, quod receptum ab angelis medii coeli, vocatur bonum charitatis erga proximum, seu bonum spirituale$ @6 in medio coelo$ @7 i , et inde lux est Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini$ @8 quibus$ @9 i procedentis ex Domino$ @10 i, nam Lux a Domino est sibi semper similis, sed variatur apud unumquemvis secundum receptionem$ @11 i videatur$ @12 i coelestibus seu$ @13 intimo coelo$ @14 spiritualibus, seu illis qui in medio coelo$ @15 et quod Dominus$ @16 et quod austrum in coelo sit$ @17 coelo$ @18 7826 IT$ @19 ex$ @20 et$ @21 Domini$ @22 sunt per verum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church