Arcana Coelestia (Elliott) n. 9683

Previous Number Next Number See English 

9683. `Et pones mensam ab extra velum': quod significet influxum per caelestia quae amoris, constat ex significatione `mensae' super qua panes facierum, quod sit receptaculum caelestium, de qua n. 9527, 9545, et ex significatione `extra velum' quod sit extra medium uniens, per quod influxus mediatus, per `velum' enim {1} significatur medium uniens, n. 9670; et quia mensa illa pone velum erat, ideo significatur influxus per caelestia, quae intimi caeli, quae sunt bona amoris; quod ille influxus sit a Domino mediatus per caelum intimum, et immediatus ab Ipso, constare potest (c)a locis supra n. 9682 ad fin. citatis. Cum omni bono quod facit vitam caelestem, ita vitam aeternam, apud hominem et apud angelum, ita se habet: intimum boni est Ipse Dominus, proinde bonum amoris quod immediate ab Ipso; proxime succedens est bonum amoris mutui, dein bonum charitatis erga proximum, tandem bonum fidei; hic ordo successivus est bonorum ab intimo; inde constare potest quomodo se habet cum influxu immediato et mediato {2}; in genere, quantum bonum (o)succedens in ordine seu exterius in se habet bonum interius, tantum est bonum, nam tantum propius est (o)Ipsi Domino, Qui est bonum intimum {3}, ut dictum est; sed dispositio et ordinatio bonorum interiorum in exterioribus successiva {4} variatur in omnibus et singulis subjectis secundum receptionem, et receptio secundum vitam cujusvis spiritualem et moralem in mundo, nam vita {5} in mundo manet unumquemvis in aeternum. [2] Influxus Domini est quoque immediatus apud unumquemvis, nam absque immediato influxu mediatus nihil efficit; immediatus influxus recipitur {6} secundum ordinem, in quo homo seu angelus est, ita secundum Divinum Verum quod a Divino, hoc enim {7} est ordo, n. 1728, 1919, (x)2447, 4839, 5703, 7995, 8512, 8513, 8700, 8988; ipse ordo (o)itaque apud hominem est ut vivat {8} in bono quod a Domino, quod est ut vivat {9} a Domino; hic influxus continuus est, et (x)adjunctus omnibus et singulis voluntatis hominis, et (t)illa dirigit quantum potest ad ordinem; voluntas enim propria hominis continue abducit reum ab ordinem; se habet hoc sicut cum voluntariis et involuntariis apud hominem; voluntaria ejus continue abducunt ab ordine, sed involuntaria continue reducunt ad ordinem; inde est quod motus cordis, (o)qui est involuntarius, plane exemptus sit a voluntate hominis, similiter actio cerebelli, et quod cordis motus (c)ac cerebelli vires (t)regant voluntaria, ne (o)haec extra limites ruant, et ante tempus exstinguant vitam corporis; propterea {10} principia agentia ex utrisque, nempe tam (c)ex involuntariis quam (o)ex voluntariis in toto corpore conjuncta incedunt. Haec dicta sunt ut illustretur (o)aliquo modo idea de influxu immediato et mediato {11} caelestium amoris et spiritualium fidei a Domino, etiam involuntaria apud hominem correspondent caelestibus quae amoris, et spiritualibus quae fidei.

@1 nam per velum$ @2 intimum in illo est Ipse Dominus, proinde bonum amoris ab Ipso, et inde bonum amoris in Ipsum, sive dicas Dominum, sive dicas bonum amoris ab Ipso, idem est, nam Dominus est Ipse Divinus amor, et omne bonum est amoris, bonum coeli intimi est internum et externum, ejus internum est bonum amoris in Dominum, externum est bonum amoris mutui, hoc bonum est amoris boni quod a Domino; bonum quod in coelo medio est bonum charitatis erga proximum, bonum charitatis est bonum fidei; quomodo se habet cum influxu mediato, inde constare potest$ @3 intimum enim boni est Dominus$ @4 successive$ @5 i cujusvis$ @6 se habet$ @7 nam Divinum a Domino procedens$ @8 i homo$ @9 ita ut vivatur$ @10 ob illam causam$ @11 i suum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church