9682. `Et dabis propitiatorium super arcam testimonii in sanctae sanctorum': quod significet auditionem et receptionem omnium quae cultus ex bono amoris in intimo caelo a Domino, constat ea significatione `propitiatorii' quod sit auditio et receptio omnium quae cultus ex bono amoris, de qua n. 9506, ex significatione `arcae testimonii quod sit intimum caelum ubi Dominus, de qua n. 9485, et quod `testimonium' ibi sit Dominus, n. 9503, et ex significatione `sancti sanctorum' quod sit ubi bonum amoris a Domino, de qua supra n. 9680 ex his patet quod per `dabis propitiatorium super arcam testimonii in sancto sanctorum' significetur auditio et receptio omnium quae cultu ex bono amoris in intimo caelo a Domino. [2] Quomodo se habet cum praesentia Domini in intimo caelo, et quo modo cum praesentia Ipsius in medio caelo, et quoque in ultimo constare potest ex illis quae de influxu boni et veri a Domino multis in locis ostensa sunt; praesentia {1} Domini fit per influxum, et influxus se habet secundum vitam boni et veri; qui in bono amoris in Dominum sunt, illi sunt qui proxime recipiunt influxum; qui autem in bono charitatis erga proximum sunt etiam recipiunt illum, sed remotius, (x)quia bonum charitatis erga proximum remotius est ipso bono amoris in Dominum; qui autem in bono fidei sunt, quidem etiam recipiunt illum, sed quantum boni fides in se habet {2}; quapropter qui in bono vitae sunt ex veris fidei, illi recipiunt eum {3}; Dominus enim in bono est, quia omne bonum est ab Ipso, et prorsus nihil ab homine, nec ab angelis in caelo {4}. [2] Quod porro Domini praesentiam in caelo, et per caelum, apud hominem, concernit, sciendum quod Dominus supra caelos sit, est enim ipse Sol caeli, sed usque per lucem et calorem inde est praesens; lux inde est Divinum Verum (o)quod fidei, et calor inde est Divinum Bonum (o)quod amoris; quod a Domino procedit, Ipse est; ex quibus patet quod Dominus praesens ubi bonum quod (x)ab Ipso recipitur {5}; sed omnia haec melius comprehendi possunt ex illis quae de influxu ostensa sunt, (t)quod nempe omne vitae a Domino influat, ita omne bonum et verum, quoniam haec faciunt vitam hominis, et quae influunt, se habeant {6} secundum receptionem apud unumquemque {7}, n. 2536, 2706, 2886-2889, 2893, 3001, 3318, 3484, 3742, 3743, 4151, 5846, 5850, 5986, 6053-6058, 6189-6215, 6307-6327, 6466-6495, 6598-6626, 6982, 6985, 6996, 7004, 7055, 7056, 7058, 7147, 7270, 7343, 8321, 8685, 8701, 8717, 8728, 9110, 9111, 9216, et quod influxus {8} a Domino sit immediatus, et quoque mediatus per caelos {9},n. 5147, 6058, 6063, 6466, 6472, 6473, 6982, 6985, 6996, 7004, 7007, 7055, 7056, 7058, 7270, 8685, 8701, 8717, 8728, 9216.{10} @1 i enim$ @2 secundum receptionem ab angelis in coelis, et ab homine in mundo; qui in bono amoris in Dominum sunt, illi sunt qui proxime recipiunt Ipsum, qui autem in bono fidei sunt, etiam recipiunt Ipsum sed remotius, quia bonum fidei remotius est quam bonum amoris, amor enim est ipsa conjunctio spiritualis, fides etiam est conjunctio, sed per bonum, ita quantum boni in se habet$ @3 Ipsum$ @4 i , sed per angelos in coelo a Domino$ @5 idea spatii nec ulla est in coelo, inde est, quia Dominus praesens sit, ubi bonum est quod ab Ipso$ @6 et quod influit se habeat$ @7 unumquemvis$ @8 i vitae$ @9 i ordine$ @10 i influxus vitae a Domino est influxus boni et veri, nam haec faciunt vitam hominis, (m)bonum vitam voluntatis ejus, et verum vitam intellectus, sed receptio variat illum(n)$