Heavenly Doctrine (Tafel) n. 50

Previous Number Next Number See English 

50. De Sensuali Homine, qui infime naturalis (de quo in Doctrina, n. 45, supra). Quod sensuale sit ultimum vitae hominis, adhaerens et inhaerens corporeo ejus (n. 5077, 5767, 9212, 9216, 9331, 9730). Quod is sensualis homo dicatur qui omnia judicat et concludit ex sensibus corporis, et qui nihil credit nisi quae oculis videre et manibus tangere potest, haec dicens esse aliquid, cetera rejiciens (n. 5094, 7693). Quod talis homo cogitet in extremis, et non interius in se (n. 5089, 5094, 6564, 7693). Quod interiora ejus clausa sint, ut ibi nihil veri videat (n. 6564, 6844, 6845). Verbo, quod in crasso lumine naturali sit, et quod sic nihil percipiat quod e luce caeli (n. 6201, 6310, 6564, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624, 6844, 6845). Quod inde interius sit contra illa quae caeli et ecclesiae sunt (n. 6201, 6316, 6844, 6845, 6948, 6949). Quod eruditi qui confirmaverunt se contra vera ecclesiae sensuales sint (n. 6316). Quod sensuales homines ratiocinentur acriter et solerter, quoniam cogitatio eorum est tam prope loquelam ut paene in illa, et quia in loquela ex sola memoria ponunt omnem intelligentiam (n. 195, 196, 5700, 10236). Sed quod ex fallaciis sensuum ratiocinentur, quibus captatur vulgus (n. 5084, 6948, 6949, 7693). Quod sensuales homines astuti sint et malitiosi prae reliquis (n. 7693, 10236). Quod avari, adulteri, voluptuosi et dolosi imprimis sensuales sint (n. 6310). Quod interiora eorum sint foeda et spurca (n. 6201). Quod per illa communicent cum infernis (n. 6311). Quod illi qui in infernis sunt, sensuales sint, et eo plus quo profundius ibi (n. 4623, 6311). Quod sphaera spirituum infernalium se conjungat cum sensuali hominis a tergo (n. 6312). Quod illi qui ratiocinati sunt a sensuali, et inde contra vera fidei, ab antiquis dicti fuerint serpentes arboris scientiae (n. 195, 196, 197, 6398, 6949, 10313). Porro sensuale hominis, et sensualis homo, describitur (n. 10236). Et extensio sensualis apud hominem (n. 9731). Quod sensualia ultimo loco esse debeant, non primo; et quod apud hominem sapientem et intelligentem ultimo loco sint, et subjecta interioribus at quod apud hominem insipientem primo loco sint, et dominantia; hi sunt qui proprie vocantur sensuales (n. 5077, 5125, 5128, 7645). Si sensualia ultimo loco sunt, et subjecta interioribus, quod per illa aperiatur via ad intellectum, ac elimentur vera per modum quasi extractionis (n. 5580). Quod sensualia illa hominis proxime exstent mundo, et admittant quae e mundo alluunt, et quasi cribrent illa (n. 9726). Quod externus seu naturalis homo per sensualia illa communicet cum mundo, et per rationalia cum caelo (n. 4009), Quod sensualia sic subministrent illa quae inserviunt interioribus hominis (n. 5077, 5081). Quod sint sensualia subministrantia parti intellectuali et subministrantia parti voluntariae (n. 5077). Quod, nisi cogitatio a sensualibus elevatur, homo parum sapiat (n. 5089). Quod sapiens homo supra sensuale cogitet (n. 5089, 5094). Quod homo, cum cogitatio ejus supra sensualia elevatur, in lumen clarius veniat, et tandem in lucem caelestem (n. 6183, 6313, 6315, 9407, 9730, 9922). Quod elevatio supra sensualia et abductio ab illis, antiquis nota fuerit (n. 6313). Quod homo spiritu suo videre possit quae in mundo spirituali, si abduci possit a sensualibus quae ex corpore, et elevari in lucem caeli a Domino (n. 4622). Causa est, quia non corpus sentit, sed spiritus hominis in corpore; et quantum in corpore, tantum crasse et obscure, ita in tenebris, sentit; quantum non in corpore, tantum clare et in luce (n. 4622, 6614, 6622). Quod ultimum intellectus sit scientificum sensuale, et quod ultimum voluntatis sit jucundum sensuale (de quibus, n. 9996). Quae differentia inter sensualia communia cum bestiis, et inter sensualia non communia cum illis (n. 10236). Quod sint sensuales non mali, quia interiora eorum non ita clausa sunt; de quorum statu in altera vita (n. 6311).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church