Arcana Coelestia (Elliott) n. 5084

Previous Number Next Number See English 

5084. `Domus principis satellitum': quod significet ab illis quae primaria interpretationi, constat ex significatione `principis satellitum' quod sint primaria interpretationi, de qua n. 4790, 4966; hic itaque quod sensualia utriusque generis rejecta sint a primariis interpretationi, quae nempe sunt Verbi quoad sensum internum', quae tunc rejici dicuntur quando non illis fides habetur in talibus {1}; sunt enim sensualia, et illa quae per sensualia immediate intrant in cogitationem, fallacia; omnes fallaciae quae regnant apud hominem, sunt inde; ex illis est quod pauci credant veris fidei, et quod naturalis homo sit contra spiritualem, hoc est, externus homo contra internum; quapropter si naturalis seu externus homo dominari incipit super spiritualem seu internum, nihil amplius creduntur quae sunt fidei, 2 fallaciae enim obumbrant et cupiditates suffocant. Quia pauci sciunt quid fallaciae sensuum, et pauci credunt quod illae tantam umbram inducant rationalibus, et maxime spiritualibus fidei, usque ut ea exstinguant, imprimis quando homo simul in jucundo cupiditatum ex amore sui et mundi est, licet rem exemplis illustrare, (m)primum quid fallaciae sensuum mere naturales seu in illis quae (t)sunt in natura, dein de fallaciis sensuum in spiritualibus(n): I. Fallacia sensus mere naturalis seu quae in natura, est quod credatur quod sol semel quovis die circum hanc tellurem feratur, et simul etiam caelum cum omnibus astris; et tametsi dicitur quod incredibile sit quia impossibile, quod tantus oceanus igneus qualis est sol, et {2}non solum sol sed etiam innumerabilia astra absque ulla mutatione loci a se invicem, quovis die semel circumvolvantur; et si adjicitur, (m)quod videri possit a planetis quod tellus faciat motum diurnum et annuum per circumrotationes et circumgyrationes, ex eo quod planetae etiam sint tellures, et {3}quidam eorum quod circum se habeant lunas, (c)et observatum quod illi pariter ac nostra tellus tales motus, nempe diurnos et annuos faciant;(n) {4} usque tamen apud perplures fallacia sensus obtinet quod ita sit prout oculus videt. lI. Fallacia sensus mere naturalis seu in natura 3 est quod solum unica atmosphaera sit et modo ea purior in partibus successive, et quod ubi illa desinit, sit vacuum; sensuale externum hominis {5}non aliter capit cum solum hoc consulitur. III. Fallacia sensus mere naturalis est quod a prima creatione impressa sit seminibus qualitas excrescendi in arbores et flores, et se prolificandi, et quod inde omnium existentia et {6} subsistentia;

et si illis dicitur quod subsistere aliquid nequeat nisi perpetuo existat, secundum canonem quod subsistentia sit perpetua existentia, {7}tum quod omne inconnexum a priore se cadat in nihilum, usque tamen sensuale corporis et cogitatio ex illo sensuali, non capit illud, {8}nec quod omnia et singula subsistant, sicut exstiterant, per influxum a mundo spirituali, hoc est, per mundum spiritualem a Divino. IV. Fallacia sensus mere naturalis (t)est inde 4 quod sint substantiae simplices quae monades {9}et atomi; quicquid enim intra sensuale externum est, hoc credit naturalis homo, quod {10} tale sit, vel nihil. {11} V. Fallacia sensus mere naturalis est quod omnia naturae sint et ex natura, et quod quidem in puriore seu interiore natura aliquid sit quod non capitur, sed {12}si dicitur quod intra {13}seu supra naturam sit spirituale {14}ac caeleste, hoc rejicitur, et creditur nisi id naturale sit, quod nihil sit. VI. Fallacia sensus est quod solum corpus vivat, et quod vita ejus pereat cum moritur; sensuale prorsus non capit quod internus homo sit in singulis externi, et quod is sit intra naturam in mundo spirituali; inde nec credit, quia non capit, quod post mortem victurus, nisi corpore rursus circuminduatur, 5 n. 5078, 5079. VII. Fallacia sensus (t)est inde quod homo non magis vivere possit post mortem quam bestiae, ex causa quia hae quoque vitam habent in multis similem vitae hominis, modo quod homo animal perfectius sit; sensuale non capit, hoc est, homo qui ex sensuali cogitat et concludit, quod homo {15}in eo supra bestias sit, et ei vita superior, quia cogitare potest, non modo de causis rerum sed etiam de Divino, ac Divino per fidem et amorem conjungi, ut et recipere influxum inde et sibi appropriare, ita quod in homine quia datur 6 reciprocum, detur receptio, quod nequaquam apud bestias. VIII. Fallacia (t)est inde quod ipsum vivum apud hominem quod anima vocatur, sit modo aliquod aethereum vel flammeum, quod dissipatur cum homo moritur; et quod id resideat vel in corde, vel in cerebro, vel in aliqua parte ejus, et quod inde regat corpus sicut machinam; quod internus homo sit in singulis externi, quod oculus non videat ex se sed ex illo, nec auris audiat ex se sed ex illo, homo sensualis non capit. IX. Fallacia sensus est quod non aliunde lux dari queat quam ex sole aut igne elementari, nec aliunde calor quam inde; quod sit lux in qua intelligentia, et calor in quo amor caelestis, et quod in illa luce et in illo calore sint omnes angeli, sensuale non capit. X. Fallacia sensus est quod homo credat se vivere ex se, seu quod ei indita sit vita, non enim aliter apparet coram sensuali; quod solum Divinum sit Cui vita {16} ex se, et sic quod unica vita sit, et quod vitae in mundo sint modo formae recipientes, sensuale prorsus non capit, videatur n. 1954, 2706, 2886-2889, 2893, 3001, 3318, 3337, 3338, 3484, 3742, 3743, 4151, 4249, 4318-4320, 4417, 4523, 4524, 4882. 7 {17}XI. Homo sensualis ex fallacia credit quod adulteria sint licita, ex sensuali enim concludit quod conjugia sint modo ordinis causa propter educationem subolis, et si non ordo ille destruitur quod perinde sit a quonam suboles; tum quod conjugiale sit sicut aliud lascivum sed concessum; ita quoque quod contra ordinem non foret plures uxores ducere, si non Christianus orbis ex Scriptura Sacra id prohiberet; si illis dicitur quod correspondentia sit inter conjugium caeleste et conjugia in terris, et quod conjugiale nemo in se habere possit nisi sit in vero et bono spirituali, tum quod genuinum conjugiale nequaquam dari queat inter {18}maritum et plures uxores, et inde quod conjugia in se sancta sint, haec sensualis homo rejicit sicut nihil. XII. Fallacia sensus est quod regnum Domini seu caelum sit quale 8 regnum terrestre, in eo quod ibi gaudium et felicitas sit ut unus major sit altero et inde in gloria prae altero; sensuale enim prorsus non capit quid sit quod minimus sit maximus, seu ultimus primus; si eis dicatur quod gaudium in caelo seu angelis sit aliis servire benefaciendo, absque ulla reflexione meriti et retributionis, hoc sicut triste obvenit. XIII. Fallacia sensus est quod bona opera mereantur: et quod facere alicui bene sui causa, sit bonum opus. XIV. Etiam fallacia sensus est quod salvetur homo per solam fidem;

et quod fides dari queat apud quem non est charitas; tum quod fides maneat non vita post mortem. Similiter in perpluribus aliis;

quapropter cum sensuale apud hominem dominatur, tunc rationale illustratum a Divino nihil videt, est in densa caligine, et tunc creditur quod omne id rationale sit quod ex sensuali concluditur. @1 i sicut quae interpretationis Verbi quoad sensum internum$ @2 quod$ @3 quidem etiam I$ @4 i haec tametsi dicuntur$ @5 After consulitur$ @6 i quoque$ @7 et$ @8 i ita$ @9 vel$ @10 i vel$ @11 AI repeat iv here, and all following numbers are incorrect. They are here corrected as in T.$ @12 cum$ @13 et$ @14 aut$ @15 cogitare possit$ @16 i est$ @17 This section was written after xiv but has direction for insertion here.$ @18 A altered to virum but returned to maritum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church