10313. Narrabant nostrae telluris spiritus quod non ausint ad illos approximare quoniam cum approximant, non modo anxietate corripiuntur sed etiam apparent sibi ex phantasia sicut ligati quoad manus et pedes serpentibus, e quibus non solvi possent priusquam recedunt; talis phantasia est ex correspondentia, sensuale enim corporeum hominis repraesentatur in altera vita per serpentes; quapropter per serpentes in Verbo etiam significatur sensuale, quod est ultimum vitae hominis.