Arcana Coelestia (Elliott) n. 10314

Previous Number Next Number See English 

10314. Quia spiritus illius telluris tales sunt, ideo non apparent sicut alii in perspicua humana forma, sed sicut nubes; meliores eorum sicut nubes nigricans, cui candidum humanum inspersum est; dicebant quod intus candidi sint, et quod cum angeli fiant, nigricans illud vertatur in pulchrum caeruleum, quod etiam mihi ostendebatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church