10315. Interrogabam illos num in tali idea de corpore suo etiam fuerint cum vixerunt homines in mundo; dicebant quod homines telluris suae nihili faciant corpus suum, sed modo spiritum in corpore, quia sciunt hunc victurum in aeternum et corpus periturum. Sed faciem non vocant corpus, ex causa quia affectiones spiritus eorum ex facie apparent, ac cogitationes quae ex affectionibus, ex oculis. Dicebant etiam quod plures eorum in tellure sua credant spiritus corporum eorum ab aeterno fuisse, infusos corpori dum concepti; sed addebant quod nunc sciant non ita esse, et quod (x)paeniteat illos in tali falsa opinione fuisse.