10312. Nolebant prorsus cogitare de suo corpore, ne quidem de aliqua re corporea et materiali, secus ac spiritus e nostra tellure; inde erat quod non appropinquare vellent; nam spiritus secundum affectiones et inde cogitationes consociantur et dissociantur; sed usque post remotionem plurium spirituum e nostra tellure, propius accedebant, et mecum loquebantur; verum tunc {1}sentita est anxietas, oriunda ex collisione sphaerarum; sphaerae enim spirituales circumdant omnes spiritus et spirituum societates, quae emanant ex vita affectionum et inde cogitationum eorum; quare si contrariae affectiones sunt, fit collisio, unde anxietas. @1 sensa T, see also Volume I p. 68 note 1.$