Arcana Coelestia (Elliott) n. 6201

Previous Number Next Number See English 

6201. Ita apparuit cogitatio apud spiritus cum paulo subductus fui a sensualibus; cum autem cogitatio fuit in sensualibus, tunc tale undans non apparuit sed erat materiale omne et non absimile visuali externo; hoc dicitur in sensuali cogitare; at cum interius cogitatur, dicitur subduci a sensualibus; quod homo subduci queat a sensualibus, antiquis notum fuit, quare etiam de illo statu aliqui eorum scripserunt; illi qui in illa cogitatione sunt, vocantur sensuales, ac illis adjuncti sunt spiritus similes; hi spiritus vix plura capiunt apud hominem quam quae etiam ad hominis sensationem perveniunt, nam sunt crassiores reliquis. Observatum est quod cum homo in sensuali est et non inde elevatus, non (x)cogitet aliud quam quod corporis et mundi est, et quod nunc nihil scire velit de illis quae sunt vitae aeternae, immo quod aversetur audire de illa. [2]Ut scirem quod res ita se habeat, aliquoties in sensuale demissus fui, et ilico tunc obvenerunt talia; et quoque tunc spiritus qui in crassiore illa sphaera, infuderunt turpia et scandalosa; sed ut primum a sensuali subductus sum, talia dissipabantur. In sensuali vita sunt plerique qui voluptatibus corporeis indulgent, tum qui prorsus rejecerunt cogitare ultra quam vident et audiunt, et magis qui rejecerunt cogitare de vita aeterna; quapropter tales haec et illa vilipendunt, et cum audiunt talia nauseant. Hodie in altera vita abundant tales spiritus, veniunt enim ex orbe turmae eorum, et influxus ab illis apud hominem est ut indulgeat genio, et vivat sibi et mundo, non autem aliis nisi quantum illi sibi et suis voluptatibus favent. Ut homo ab illis elevetur, cogitabit de vita aeterna.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church