Arcana Coelestia (Elliott) n. 6612

Previous Number Next Number See English 

6612. {1}Ex his etiam patet quod homo quo exterius cogitat, eo minorem extensionem habeat; et quo interius, eo majorem, nam qui exterius cogitant, hoc est, qui in sensuali, illi communicant solum cum spiritibus crassioribus; at qui interius, hoc est, ex rationali, illi communicationem habent cum angelis, quae qualis differentia, constare potest a densitate sphaerae in qua sunt spiritus sensuales, et ex puritate sphaerae in qua sunt angeli caeli; se habet differentia sicut differentia inter extensionem soni, et extensionem lucis, quae quanta sit, naturalium periti sciunt. @1 Inde nunc$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church