Arcana Coelestia (Elliott) n. 6398

Previous Number Next Number See English 

6398. `(x)Erit Dan serpens super via': quod significet ratiocinationem eorum de vero quia non adhuc bonum ducit, constat ex repraesentatione `Danis' quod sint qui in vero et nondum in bono, de qua supra n. 6396; ex significatione `serpentis' quod sit ratiocinatio ex sensuali, de qua sequitur; et ex significatione `viae' quod sit verum, de qua n. 627, 2333; ita per `Dan serpens super via' significatur ratiocinatio eorum de vero, quia non adhuc bonum ducit; qualis illa ratiocinatio sit, et quale inde verum, in sequentibus dicetur. [2] Quod `serpens' sit ratiocinatio ex sensuali, est quia interiora hominis repraesentantur in caelo per animalia varii generis, ac inde in Verbo similia per eadem significantur; sensualia hominis repraesentata fuerunt per serpentes ex causa quia sensualia (t)sunt infima apud hominem, et sicut terrestria respective, (c)ac quasi repunt, ut quoque constare potest (c)ex formis per quas fluunt sensualia, de quibus, ex Divina Domini misericordia, {1}alibi; inde sensualia illa repraesentata sunt per `serpentes', usque adeo ut Divinum sensuale Domini repraesentatum sit per `serpentem aeneum in deserto', n. 4211 fin.; [3] (c)ac ipsa prudentia et circumspectio, quae {2}existit in externis, significata sit per serpentes, apud Matthaeum, Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae, x 16;

cum autem homo est in sensuali, remotus {3} ab interno ut sunt illi qui in vero et nondum in bono, et ex sensuali loquitur, tunc per `{4}serpentem' significatur ratiocinatio; hic itaque ubi de Dane agitur, ratiocinatio de vero quia non adhuc bonum ducit; alioquin etiam malitia, astutia et dolus significantur per `serpentes', sed per serpentes venenatos, ut per viperas, et similes; horum ratiocinatio est venenum. Quod `serpens' sit ratiocinatio et sensuali, videatur n. 195-197; et quod `serpens' sit omne malum in genere, et quod mala per serpentum genera distinguantur, n. 251, 254, 257. @1 (see n. 6949, 7293. -Ed.)$ @2 apparet$ @3 i est$ @4 serpentes$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church