Arcana Coelestia (Elliott) n. 5089

Previous Number Next Number See English 

5089. `Et fuerunt diebus in custodia': quod significet quod in statu rejectionis diu essent, constat ex significatione `dierum' quod sint status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850; hic itaque `diebus' quod in statu diu, nempe rejectionis, quae per `custodiam' significatur, n. 5083. Singula haec quae in sensu interno continentur, fusius explicare non licet, quia talia sunt de quibus formari nequit idea ab illis quae in mundo sunt, sicut de caelesti spiritualis homine, de statu ejus in naturali cum naturale interius novum fit, (c)ac postea cum novum factum ac naturale exterius rejectum, sed de his et similibus formari potest idea ab illis quae in caelo, quae talis est ut non cadat in aliquam ideam formatam ab illis quae in mundo, nisi apud illos qui dum in cogitatione sunt, abduci a sensualibus 2 possunt;

nisi cogitatio apud hominem elevari {1}potest supra sensualia, sic ut haec spectentur sicut infra, nequaquam sapere potest aliquid interius in Verbo, minus talia quae sunt caeli abstracta ab illis quae sunt mundi, sensualia enim absorbent illa et suffocant; inde est quod qui sensuales sunt, et studio incubuerunt scientificis, raro aliquid capiant de illis quae sunt caeli; immerserunt enim cogitationes talibus quae sunt mundi, hoc est, terminis et {2}definitionibus ab illis, ita sensualibus, a quibus elevari non amplius possunt, et sic teneri in intuitione supra illa; ita nec amplius potest cogitatio eorum libere extendi circum omnem campum rerum memoriae, et eligere quae conveniunt ac rejicere quae repugnant, et applicare quae in aliquo nexu sunt; clausa enim et immersa tenetur terminis, ut dictum, et inde sensualibus, ut circumspicere non possit; haec causa est quod eruditi minus credant quam simplices, immo etiam quod in caelestibus minus sapiant;

simplices enim intueri rem possunt supra terminos et supra scientifica, ita supra sensualia; eruditi vero non ita, intuentur ex terminis et scientificis, est enim mens in illis, ita vincta sicut in claustro seu in carcere. @1 possit$ @2 distinctionibus I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church