Arcana Coelestia (Elliott) n. 5088

Previous Number Next Number See English 

5088. `Et ministrabat illis': quod significet quod instrueret, constat ex significatione `ministrare' quod sit instruere; quod `ministrare' hic non sit ministrare {1}ut servis, constat ex eo quod Joseph illis praefectus sit; quare `ministrare' hic est subministrare quae illis conducerent; et quia agitur hic de novo naturali sensuali seu externo, per `praefici' significatur docere, et per `ministrare' instruere; praefici {2}praedicatur de bono quod vitae, {3}et ministrare de vero quod doctrinae, n. 4976. @1 sicut$ @2 i enim$ @3 at$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church