Arcana Coelestia (Elliott) n. 4009

Previous Number Next Number See English 

4009. `Et dedit in manum filiorum ejus': quod significet quod darentur illa veris, constat a significatione `filiorum' quod sint vera; de qua n. 489, 491, 533, 2623, 3373; `dare in manum illorum' est juri et arbitrio eorum, per `manum' enim significatur potentia, n. 878, 3387, vera quae per filios hic significantur, sunt {1}quae vocantur sensualia, sunt enim sensualium, et sunt extima mentis naturalis; naturale enim hominis ab una parte communicat cum sensualibus quae sunt corporis, et ab altera parte cum rationalibus quae sunt mentis rationalis, per intermedia illa fit quasi ascensus a sensualibus quae sunt corporis et aperta sunt versus mundum, ad rationalia quae sunt mentis rationalis, et aperta sunt versus caelum, ita quoque descensus ab illis, nempe a caelo ad mundum; hoc fit in solo homine: hic ascensus et descensus est, de quo agitur in sensu interno horum capitum; ac ut repraesentative sistantur omnia et singula, repraesentatur rationale per `Jishakum et Rebeccam,' naturale per `Jacobum et binas ejus mulieres,' et sensuale per `horum filios'; at quia in sensuali ut in ultimo ordinis, priora simul sunt, unusquisque filius aliquod commune repraesentat in quo illa, ut supra ostensum est.

@1 i illa$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church