Arcana Coelestia (Elliott) n. 6598

Previous Number Next Number See English 

6598. Continuatio de Influxu et de Commercio animae et corporis

Notum est quod unus homo prae altero polleat facultate intelligendi et percipiendi quid honestum in vita morali, quid justum in vita civili, et quid bonum in vita spirituali; causa consistit in elevatione cogitationis ad illa quae caeli sunt, inde abducitur cogitatio {1} sensualibus externis; qui enim ex sensualibus solum cogitant, ne hilum possunt videre quid honestum, justum et bonum; {2}quare fidunt aliis, et {3}ex memoria multum loquuntur, et per hoc sibi apparent aliis sapientiores; qui autem supra sensualia cogitare possunt, si ordinata sunt illa quae in memoria, in facultate intelligendi et percipiendi prae aliis sunt, et hoc secundum gradum intuitionis ab interiore. @1 i ab externis et$ @2 et$ @3 inde$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church