Arcana Coelestia (Elliott) n. 6599

Previous Number Next Number See English 

6599. Quomodo se habet cum illis qui in sensuali cogitant et cum illis qui supra sensuale, et qualis influxus est in hos et in illos, licet {1} ab experientia tradere. Sed prius sciendum quod cogitatio hominis distincta sit in ideas, et quod una idea sequatur alteram sicut una vox alteram in loquela; sed ideae cogitationis excipiunt una alteram tali celeritate ut cogitatio appareat homini cum in corpore est, sicut {2}continua, ac ideo nulla distinctio; verum in altera vita se manifestat quod cogitatio in ideas distincta sit, loquela enim tunc fit per ideas, n. 2470, 2478, 2479. Quomodo se habet cum cogitatione et ejus ideis, nunc dicendum est, nempe quod cogitatio se diffundat in societates spiritum et angelorum circumcirca, et quod facultas intelligendi et percipiendi sit secundum extensionem illuc, hoc est, secundum influxum inde; et deinde, quod in una idea cogitationis sint innumerabilia, et magis in una cogitatione ex ideis composita. @1 i nunc$ @2 continuum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church