Arcana Coelestia (Elliott) n. 6948

Previous Number Next Number See English 

6948. `Et dixit, Projice illum terram; et projecit illum terram': quod significet potentiae Divini Naturalis Domini influxum in sensuale, constat ex significatione `baculi' quod sit potentia in naturali, et cum dicitur de Domino, quod sit potentia procedens a Divino Naturali Ipsius, de qua mox supra n. 6947; ex significatione `projicere,' seu emittere, quod sit procedens, ita influxus; et ex significatione `terrae' quod sit externum hominis, de qua n. 82, 913, 1411, 1733, hic sensuale et corporeum ejus, quae sunt extrema, quia baculus factus est in serpentem, et per `serpentem' homo sensualis et corporeus significatur. 2 Per potentiam Divinam Domini hic intelligitur Divinum Verum procedens a Domino, nam Divino Vero inest potentia adeo ut sit ipsa potentia, n. 3091, 4931, 6344, (x)6423; Divinum Verum procedens a Domino influit in omnem hominem per interiora ejus in exteriora usque in sensuale externum et in corporeum, et excitat ubivis correspondentia in suo ordine, in sensuali correspondentia qualia apparent in mundo et super tellure; sed quia illa quae in mundo et super tellure, apparent aliter quam sunt, ideo sunt plena {1}fallaciis; quare sensuale {2} cum in illis solis {3}malis, non potest non contra {4}bona et vera fidei cogitare quia ex fallaciis cogitat, (m)et {5}cum influit Divinum Verum, illud in falsum vertere; quod homo qui non elevatus est a sensuali, sed in illo et cogitat ex illo, ex fallaciis cogitet, illustrari potest ab exemplis: sicut(n) fallaciae de vita hominis, quod sit corporis, cum 3 tamen est spiritus in corpore; de visu, quod sit oculi, de auditu, quod sit auris, de loquela, quod sit linguae et oris, cum tamen spiritus est qui videt, qui audit, qui loquitur, per organa illa corporis; fallaciae de vita, quod ea sit in homine {6}permanens, cum tamen influit; fallaciae de anima, quod non possit esse in humana forma, et in humanis {7}sensibus, et affectionibus; fallaciae de caelo et de inferno, quod illud sit supra hominem et hoc infra illum, cum tamen {8}sunt in illo; fallaciae, quod objecta influant in interiora, cum tamen externum non influit in internum, sed internum in externum; fallaciae de vita post mortem, quod non dari queat nisi simul sit cum corpore; praeter fallacias in naturalibus, unde conjecturae tam plurium inter se collidentes. 4 Quis non videre potest quod fallaciae et inde falsa {9}prae veris dominentur, solum ex lite quae diu exstiterat de circulatione sanguinis, quae tametsi tot suffulta fuit documentis experientiae, usque tamen in ambiguo diu permansit? et quoque ex lite de sole, quod quotidie circumferretur circum hanc tellurem? et non modo sol, sed etiam luna, omnes planetae, et universum caelum stelliferum, semel quovis die? et quoque ex lite quae adhuc perstat de anima, ejus conjunctione cum corpore, et de sede ibi? cum fallaciae sensus in talibus dominantur, quae tamen patent qualia sunt ex tam multis phaenomenis et effectibus, quid non in talibus quae sunt caeli, quae quia sunt spiritualia, non patent nisi per correspondentias? 5 Ex his nunc constare potest quale est sensuale hominis in se spectatum, {10}et sibi relictum, quod nempe sit in fallaciis et inde in falsis, ita contra vera et bona fidei; inde est quod (t)cum homo in sensuali est et in ejus lumine, in caligine sit quoad illa quae (d)sunt spiritualis mundi, hoc est, quoad illa quae {11}sunt in luce a Divino; et quod lumen sensuale vertatur in meram caliginem cum incidit in illud lux e caelo; causa est quia vera quae sunt lucis Divinae non possunt una esse cum fallacibus et inde falsis, {12}sed exstinguunt illa et sic inducunt caliginem. @1 fallaciis sunt, idcirco$ @2 i illud$ @3 manet$ @4 vera et bona$ @5 sic$ @6 et quod non influat$ @7 facultatibus$ @8 est$ @9 pro I$ @10 aut$ @11 After Divino$ @12 quare$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church