Arcana Coelestia (Elliott) n. 6622

Previous Number Next Number See English 

6622. Locutus sum cum spiritibus de influxu in ideas cogitationis, quod homo nequaquam credere possit quod tam innumerabilia insint, nam capiunt non nisi quam simplex et unicum quid; ita ex sensuali exteriore judicant; spiritus cum quibus (t)tunc locutus, in opinione {1}erant quod non aliquid intus in ideis esset; id sibi impresserunt in vita corporis; ut autem comprehenderent quod innumerabilia sicut unum percipiant, dicere datum {2} quod ad unam actionem concurrant motus myriadum fibrarum motricium, et quod quoque simul ad illam actionem omnia quae in corpore se commoveant et adaptent tam in communi quam in particulari, et tamen actiuncula illa {3} apparet simplex et unica, {4}quasi nihil tale inesset; similiter quod ad unam vocem concurrant simul innumera, prout plicationes labiorum, (c)ac omnium ibi musculorum (c)et fibrarum; tum quoque motus linguae, gutturis, laryngis, tracheae, pulmonum, diaphragmatis, cum omnibus (c)illorum musculis in communi et in particulari; cum homo unam inde vocem, ut modo simplicem sonum cui nihil inest, appercipit, constare potest quam crassa {5}est perceptio ex sensuali; quid non perceptio ex sensuali de ideis cogitationis quae in puriore mundo sunt et sic a sensuali remotiores? @1 fuerunt$ @2 i est$ @3 i ad sensuale$ @4 cui...inest$ @5 sit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church