6621. Qui in vita corporis solum studuerunt arti criticae cum legerunt Verbum, parum de sensu solliciti, cogitationes eorum repraesentatae sunt sicut lineae clausae non {1}apertibiles, et sicut textura inde; quidam tales apud me fuerunt, tunc omnia quae cogitabantur et scribebantur, {2} confusa fiebant, cogitatione quasi in carcere detenta, nam solum determinabatur ad voces abstrahendo mentem a sensu, adeo ut maximopere me defatigarent; et usque illi se credebant aliis sapientiores. @1 apertiles$ @2 i obscura et$