7173. Quidam spiritus sciebant ex caelo quod spiritibus telluris Mercurii quondam promissum fuerit videre Dominum; quare interrogabantur a spiritibus circum me num recordarentur illius promissi, dicebant quod recordentur, sed quod non sciant an ita promissum sit, ut de eo nihil dubii haberent. {1}Cum ita loquerentur inter se, tune apparuit illis Sol caeli, (Solem caeli, qui est Dominus, {2}non alii vident quam qui in intimo seu tertio caelo sunt, reliqui vident lucem inde, et quoque Lunam, de qua n. 1529-1531, 4060); viso Sole dicebant quod hoc non esset Dominus Deus quia faciem non videbant. At interea spiritus inter se loquebantur, sed quid locuti sunt, non scio; subito autem tunc iterum apparuit Sol, et in ejus medio Dominus circumcinctus solari circulo; hoc viso spiritus Mercurii humiliabant se profunde, et subsidebant. Tunc quoque Dominus ex Sole visus est spiritibus hujus telluris qui cum homines fuerunt, Ipsum in mundo viderunt, ex quibus unus post alterum (x)fassi sunt, et sic ordine plures, quod Ipse Dominus esset; et hoc fassi sunt coram omni coetu. Tunc quoque Dominus e Sole visus est spiritibus planetae Jovis, qui manifesta voce dicebant quod Ipse esset Quem in tellure sua, cum apparuit illis Deus universi, viderant. @1 Cumque$ @2 i alioquin$