Arcana Coelestia (Elliott) n. 1533

Previous Number Next Number See English 

1533. De innumerabilibus quae in altera vita apparent, antequam visus mihi apertus fuit, vix potui aliam ac alii, fovere ideam; nempe quod lux, et talia quae existunt ex luce, praeter sensitiva, nullatenus dari potuissent in altera vita, et hoc ex eruditorum capta phantasia de immateriali, quod praedicant tantopere de spiritibus et de omnibus quae sunt vitae illorum, ex quo non alius conceptus haberi potuit quam quod quia immateriale, esset vel tale obscurum ut nusquam capi aliqua idea posset, vel esset nullum, nam immateriale tale involvit; cum tamen prorsus contrarium est; nisi enim spiritus organici essent, et angeli substantiae organicae, nec loqui potuissent, nec videre, nec cogitare.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church