1839. Quod 'ecce terror tenebrarum magnarum cadens super illum' significet quod tenebrae terribiles essent, et quod tenebrae sint falsitates, constat a significatione 'tenebrarum' quod sint falsitates, de qua mox: status Ecclesiae ante consummationem, seu cum sol es ad occidendum, describitur per 'terrorem tenebrarum magnarum' status autem cum sol occidit, describitur per 'caliginem,' et plura, vers. seq. 17. [2] A Domino ita apud Matthaeum, Sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur, xxiv 29:
non quod sol mundi obscurabitur, sed caeleste quod est amoris charitatis; nec quod luna, sed spirituale quod est fidei; nec quod stellae cadent de caelo, sed quod cognitiones boni et veri apud hominem Ecclesiae, quae sunt 'virtutes caelorum'; nec in caelo haec, nam caeli nusquam obscuratur, sed in terra. [3] Quod 'terror tenebrarum magnarum caderet super illum' est quod horruerit tantam vastitatem; quantum aliquis in caelestibus amoris, tantus est horror cum percipit consummationem; apud Dominum prae aliis, Qui in ipso amore caelesti et Divino fuit. [4] Quod 'tenebrae' significent falsitates, constat a plurimis locis in Verbo; ut apud Esaiam, Vae ponentibus tenebras in lucem, et lucem in tenebras, v 20;
'tenebrae' pro falsis, et 'lux' pro veris: apud eundem, Spectabit in terram, et ecce tenebrae, angustia, et obtenebrata est, v 30;
'tenebrae' pro falsis, 'lux obtenebrata' pro quod non appareat verum: [5] apud eundem, Ecce tenebrae obtegunt terram, et caligo populos, lx 2: apud Amos, Dies Jehovae ille tenebrarum, et non lux;... non tenebrae dies Jehovae et non lux? et caligo et non splendor v 18, 20:
apud Zephaniam, Propinquus dies Jehovae magnus,... dies excandescentiae dies ille, dies angustiae et coarctationis, dies vastitatis et desolationis, dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et opacitatis, i 14, 15;
ubi 'dies Jehovae' pro ultimo tempore et statu Ecclesiae, 'tenebrae et caligo' pro falsis et malis. [6] Dominus quoque falsitates appellat tenebras, apud Matthaeum, Si oculus tuus malus fuerit, totum corpus obtenebratum est; si ergo lumen quod in te est, tenebrae sunt, tenebrae quantae, vi 23;
'tenebrae' pro falsis quae occupant eos qui in cognitionibus, quae quantae sunt prae tenebris illorum, seu gentium, quae non habent cognitiones, intelliguntur: [7] similiter apud eundem, Filii regni ejicientur in tenebras exteriores, viii 12; xxii 13;
'tenebrae exteriores' pro falsitatibus dirioribus eorum qui in Ecclesia sunt, nam ii obtenebrant lucem, et inducunt falsitates contra vera, quod gentes nequeunt: apud Johannem, In Ipso vita erat, et vita erat lux hominum, lux autem in tenebris apparet, sed tenebrae illam non comprehenderunt, i 4, 5;
'tenebrae' pro falsitatibus intra Ecclesiam. Falsitates extra Ecclesiam etiam vocantur tenebrae, sed quae illuminari possunt, [8] de quibus apud Matthaeum, Populus sedens in tenebris vidit lumen magnum, et sedentibus in regione et umbra mortis, lux exorta illis est, iv 16;
'tenebrae' pro falsis ignorantiae quales sunt gentium: [9] apud Johannem, Hoc est judicium, quod lux venit in mundum, sed dilexerunt homines magis tenebras, quam lucem, erant enim opera eorum mala iii 19;
'lux' pro veris, et 'tenebrae' pro falsis; et 'lux' pro Domino quia ab Ipso omne verum, 'tenebrae' pro infernis quia inde omne falsum: [10] apud eundem, Jesus dixit, Ego sum lux mundi; qui Me sequitur, non ambulabit in tenebris viii 12:
apud eundem, Ambulate, quousque lucem habetis, ne tenebrae vos apprehendant; nam qui ambulat in tenebris non scit quorsum abeat.... Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in Me, in tenebris non maneat, xii (x)35, 46;
'lux' pro Domino, a Quo omne bonum et verum, 'tenebrae' pro falsis, quae a solo Domino discutiuntur. [11] Falsitates ultimorum temporum quae hic 'tenebrae' vocantur seu de quibus praedicatur 'terror tenebrarum magnarum,' repraesentatae sunt et significatae per 'tenebras factas super universam terram, ab hora sexta usque ad nonam'; tum quod tunc 'sol obtenebratus,' quo repraesentatum et significatum quod tunc nullus amor seu nulla fides amplius, Matth. xxvii , Marc. xv 33; Luc. xxiii 44, 45.