Arcana Coelestia (Elliott) n. 5326

Previous Number Next Number See English 

5326. `Ego Pharaoh': quod significet quod inde naturale, constat a repraesentatione `Pharaonis' quod sit naturale, de qua n. 5079, 5080, 5095, 5160; quod per `ego Pharaoh' significetur quod inde naturale, ex mox sequentibus patet; dicitur enim `praeter te non extollet vir manum suam et pedem suum in omni terra Aegypti', per quae significatur quod omne potentiae ab illo in utroque naturali, et quia {1}illa quae in naturali per sequentia illa verba intelliguntur, idcirco primum dicitur `ego Pharaoh', per inde naturale intelligitur quod ex caelesti spiritualis sit naturale; cum hoc ita se habet: naturale apud hominem qui e novo creatur, hoc est, qui regeneratur, prorsus aliud est quam apud hominem qui non regeneratur; naturale apud hominem qui non regeneratur, est omne; inde cogitat homo, et inde desiderat, non autem ex rationali, minus ex spirituali, quia haec (m)occlusa sunt, et quoad {2}maximam partem exstincta(n); [2] at apud hominem qui regeneratur, fit spirituale omne, hoc non modo disponit naturale ad cogitandum et ad desiderandum, sed etiam constituit naturale, prorsus sicut causa constituit effectum, in omni enim effectu nihil est quod agit quam causa; ita fit naturale sicut spirituale, naturalia enim quae ibi sunt, sicut scientifica et cognitiones quae ex naturali mundo aliquid trahunt, nihil ex se agunt, modo adstipulantur ut spirituale agat in naturali, et per illud, ac ita naturaliter; similiter ut {3}in effectu, in effectu sunt plura quam in causa, sed talia quae solum faciunt ut causa agere possit in effectu ipsum effectum, et se {4}in illo gradu actualiter producere; ex his paucis videri potest quomodo se habet cum naturali apud hominem qui e novo creatus est, hoc est, qui regeneratus; tale intelligitur per inde naturale, quod significatur per `ego Pharaoh'. @1 de illis$ @2 plurimam$ @3 effectus$ @4 actu$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church