Arcana Coelestia (Elliott) n. 5497

Previous Number Next Number See English 

5497. `Et {1} illud in ore manticae {2}suae': quod significet quod donata et reposita in limine naturalis exterioris, constat ex significatione `oris manticae' quod sit limen naturalis exterioris; quod ibi reposita, involvitur; et quod donata, sequitur ex {3}antecedentibus his' quod absque ulla potentia propria; `mantica' quia erat (x)anterior pars sacci, ideo per illam nec aliud significatur quam receptaculi pars anterior, ita naturale exterius, nam hoc etiam anterius est; quod `saccus' sit receptaculum, videatur {4} n. 5489, 5494. Ut sciatur quid naturale exterius et naturale interius, iterum paucis dicendum est: puer qui in ephebis adhuc est, non cogitare ex altiore potest quam ex naturali exteriore, ex sensualibus enim componit suas ideas; [2]ut vero adolescit et ex sensualibus concludit ad causas, ita incipit cogitare ex naturali interiore, ex sensualibus enim tunc aliqua vera format quae supra sensualia vadunt, at usque manent intra illa quae sunt in natura; cum autem juvenis fit, sicut tunc adolescit, si rationale suum excolit, ita ex illis quae in naturali interiore sunt, format rationes quae sunt vera adhuc sublimiora, et quasi extracta ab illis quae in naturali interiore, ideae cogitationis ex {5}his vocantur in mundo erudito ideae intellectuales et immateriales; at ideae ex scientificis utriusque naturalis, quatenus trahunt a mundo ex sensibus, vocantur ideae materiales; ita scandit homo intellectu a mundo versus caelum; sed usque non intellectu in caelum venit nisi recipit bonum a Domino, quod {6} continue adest et influit; et si recipit bonum, etiam donatur veris, in bono enim omnia vera hospitantur; et sicut donatur veris, ita donatur intellectu ex quo in caelo est. @1 see p. 176, ft. 5 $ @2 see p. 176, ft. 6$ @3 mox$ @4 i supra$ @5 illis$ @4 quod per caelum a Domino$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church