Arcana Coelestia (Elliott) n. 10017

Previous Number Next Number See English 

10017. `Et illis erit sacerdotium': quod significet Dominum quoad opus salvationis in ordine successivo, constat ex significatione `sacerdotii' quod sit repraesentativum Domini quoad omne opus salvationis, de qua n. 9809; quod sit in ordine successivo, est quia de sacerdotio filiorum Aharonis hic agitur, et per filios ejus repraesentantur illa quae procedunt, ita quae succedunt in ordine, n. 9807. Cum his ita se habet: sacerdotium, quod per Aharonem repraesentatur est opus salvationis illorum qui in caelesti regno Domini sunt, quod regnum proprie intelligitur in Verbo per regnum sacerdotum; sacerdotium autem quod per filios Aharonis repraesentatur, est opus salvationis illorum qui sunt in regno spirituali Domini proxime procedente ex regno caelesti Ipsius; inde est quod per sacerdotium hic intelligatur opus salvationis Domini in ordine successivo; sacerdotium autem quod per Levitas repraesentatur, est opus salvationis Domini iterum ab illo procedens. [2] Sunt {1} tria quae ordine succedunt: est caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, est spirituale, quod est bonum charitatis erga proximum, et est naturale inde, quod est bonum fidei; quia illa tria sunt quae ordine succedunt, etiam tres caeli sunt, et in illis bona in (c)illo ordine; opus salvationis illorum qui in bono caelesti sunt repraesentatur per sacerdotium Aharonis, opus (x)autem salvationis illorum qui in bono spirituali (o)sunt repraesentatur per sacerdotium filiorum Aharonis, et opus salvationis illorum qui inde in bono naturali sunt {2} repraesentatur per sacerdotium Levitarum; et quia illa quae succedunt ordine, procedunt {3} (c)ex bono amoris in Dominum, quod repraesentatur per Aharonem et ejus sacerdotium, ideo de Levitis dicitur quod dati sint Aharoni, nam quae procedunt sunt ejus a quo procedunt, procedentia enim seu successiva {4} inde suum esse ducunt, secundum illa quae mox supra n. 10,011 dicta sunt. Quod Levitae dati sint Aharoni et filiis ejus ut obirent ministerium sacerdotii sub illis, videatur Num. iii 1-fin. @1 i enim$ @2 in bono naturali inde,$ @3 successiva enim$ @4 succedunt, ordine procedunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church