Arcana Coelestia (Elliott) n. 3562

Previous Number Next Number See English 

3562. `Et palpavit illum': quod significet perceptionem omnem, constat (c)ex significatione `palpare' quod sit perceptio intima et omnis, de qua supra n. 3528, 3559, hic perceptio omnis, quia omnium perceptio est ab intima, hoc est, qui in intima perceptione sunt, in perceptione omnium sunt quae infra, nam quae infra, non sunt nisi quam derivationes et compositiones inde; est enim intimum omne in omnibus inferiorum sui, nam quod inferius est, nisi sit ab interioribus, seu quod idem, a superioribus, sicut effectus a sua causa efficiente, non existit: inde patet cur finis facit hominem felicem vel infelicem in altera vita, finis enim est intimum omnis causae, usque adeo ut si non finis sit in causa, immo nisi sit omne ejus, non sit causa; similiter est finis intimum omnis effectus, nam effectus a causa tali est, {1}et quia ita est, quicquid apud hominem est, trahit suum esse a fine qui apud eum, et inde in altera vita in tali statu est in quali ejus finis, videantur 1317, 1568, 1571, 1645 1939, 3425. Inde constare potest quod `palpare,' quia significat perceptionem intimam, inde significet perceptionem omnem. @1 ita omne causa, proinde omne finis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church