Arcana Coelestia (Elliott) n. 5119

Previous Number Next Number See English 

5119. `Et accepi uvas et expressi illas in scyphum Pharaonis':

quod significet influxum reciprocum in bona ex origine spirituali ibi, constat ex significatione `uvarum' quod sint bona charitatis, de qua mox supra n. 5117, ita bona ex origine spirituali, omnia enim bona genuinae charitatis inde sunt; et ex significatione `exprimere in scyphum Pharaonis' quod sit influxus reciprocus. Per influxum reciprocum non intelligitur quod naturale exterius influat in interius, quia hoc impossibile est; exteriora enim nequaquam possunt influere in interiora, seu quod idem, inferiora aut posteriora in superiora aut priora; sed a rationali evocantur illa quae in interiore naturali sunt, et per hoc quae in exteriore {1};

non quod ipsa illa quae ibi sunt, evocentur, sed quae ab illis concluduntur seu quasi extrahuntur; talis est influxus reciprocus. [2] Apparet sicut illa quae in mundo sunt, influant per sensualia versus interiora{2}, sed est fallacia sensus; est influxus interiorum in exteriora, et per illum influxum apperceptio; de his aliquoties cum spiritibus in sermone fui, et ostensum per vivas experientias quod interior homo videat et appercipiat in exteriore quid peragitur extra hunc, et quod non aliunde sit vita sensuali, seu quod non aliunde sit facultas sentiendi, nec sensatio; sed haec fallacia talis et tanta est ut nequaquam possit a naturali homine discuti et ne quidem a rationali, nisi hic abstracte a sensuali cogitare possit. Haec dicta sunt ut sciatur quid influxus reciprocus. @1 i sunt$ @2 i sic ut influxus sit exteriorum in interiora$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church