3294. `Et duo populi e visceribus tuis separabuntur': quod significet quod inde verum, constat ex significatione `populi' quod sit verum, de qua n. 1259, 1260; et ex significatione `separari e visceribus' quod sit oriri inde: in Verbo ubi agitur de nativitate, {1}cum a matre, dicitur `exire ex utero seu ventre' et cum ex patre, dicitur {2}separari e visceribus; {3}nam uterus et lumbi praedicantur de illis quae sunt amoris, hoc est, boni, cum autem dicitur {2}separari ex visceribus, significatur ortus veri; ideo hic cum agitur de bono, dicitur quod `duae gentes ex utero tuo,' et cum de vero, dicitur, `duo populi e visceribus tuis separabuntur,' et per haec significantur in sensu interno ortus veri ex bono: `duo populi' dicuntur quia sicut bonum est interius et exterius, n. (x)3293, ita etiam est verum; verum interius in naturali est id quod conjungitur bono interiori naturalis, at verum exterius est id quod conjungitur bono exteriori naturalis; interius verum vocatur naturale verum, at exterius vocatur sensuale: quomodo autem cum his veris se habet, {4}ex sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, constabit, ubi agitur de Jacobo, nam per `Jacobum' utrumque illud verum repraesentatur. @1 ex$ @2 ex lumbis$ @3 i per illa in sensu interno significatur ortus boni$ @4 in$