Arcana Coelestia (Elliott) n. 2758

Previous Number Next Number See English 

2758. {1} Quod genuinus amor conjugialis sit caelum, repraesentatur regnis naturae, nam nihil in universa natura datur quod non aliquo modo repraesentat regnum Domini in communi, naturale enim omnem suam originem e regno spirituali ducit {2}; quod absque origine se priore est, est nihil, non datur aliquod inconnexum a causa, ita a fine, quod inconnexum dilabitur momento, et fit nihil; inde nunc repraesentativa regni Domini in regnis naturae: amor conjugialis quod caelum, ex transformatione vermiculorum in nymphas seu {3} chrysallides, et sic in volatilia, patet, cum enim tempus eorum nuptiarum venit, quod est cum exuunt formam terrestrem, quae est eorum vermicularis, insigniuntur alis, ac fiunt volatilia, tuae elevantur in atmosphaeram, suum caelum; ibi inter se ludunt, conjugia agunt, ponunt ova, et succis e floribus nutriuntur; in pulchritudine etiam sua tunc sunt, alas enim habent coloribus aureis, argenteis, aliisque venuste discretis, decoratas: talia producit conjugia apud tam vilia animalcula. @1 n. 2758 and 2759 were written and numbered in reverse order, but directions are inserted for their transposition.$ @2 habet.$ @3 et.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church