Arcana Coelestia (Elliott) n. 5165

Previous Number Next Number See English 

5165. `Et reduxit principem pincernarum super propinationem suam': quod significet quod sensualia partis intellectualis recepta et subordinata sint, constat ex repraesentatione `principis pincernarum' quod sint in genere sensualia parti intellectuali subjecta, de qua supra; et a significatione `reducere super propinationem suam' quod sit redigere in ordinem sub intellectuali;

quod `reducere super stationem' sit redigere in ordinem ut ultimo loco sint, videatur n. 5125, hic propinationem, quia `propinatio' et `quae propinationis' sunt, sicut vinum, mustum, sicera, aqua, prae dicantur de illis quae sunt intellectus, ut quoque potatio et bibitio, n. 3069, 3168, 3772, 4017; exinde patet quod {1} `reducere principem pincernarum super propinationem suam' sit sensualia partis intellectualis redigere in ordinem, ita recipere et 2 subordinare. Recipiuntur et subordinantur sensualia illa cum ministrant et pro mediis inserviunt interioribus,{2}tam ad producendum in actum quam ad videndum intus; homo {3}enim in sensualibus quae exterioris naturalis sunt, videt interiora paene quemadmodum videt affectiones in facie et interiores adhuc in oculis; absque interiore tali facie, seu absque tali plano, homo in corpore nullatenus de illis quae supra sensualia sunt, cogitare potest, videt enim illa ibi, sicut cum homo in alterius facie videt affectiones et cogitationes {4}, non attendendo ad ipsam faciem; et quoque sicut cum audit alterum loquentem non attendens ad voces sed ad sensum loquelae, ipsa loquela vocum est planum in quo ille sensus est: similiter se habet cum exteriore naturali; nisi hoc inserviret interioribus pro plano, in quo sicut in speculo interiora se videant, nullatenus homo cogitare posset; quapropter hoc planum primum formatur, nempe ab infantia; sed {5}haec ignota sunt quia illa quae interius apud hominem existunt, absque 3 interiore reflexione non patent. Quale exterius naturale est, hoc patet manifeste in altera vita; nam facies spirituum et angelorum formata est ex illo et secundum illud; in luce caeli per illam faciem elucent interiora, imprimis intentiones seu fines; si amor in Dominum et charitas erga proximum formaverant interiora, tunc inde est splendor in facie, et ipsa facies est amor et charitas in forma; at si amor sui et mundi ac inde odia, vindictae, crudelitates et similia formaverant interiora, tunc inde est diabolicum in, facie, et ipsa facies est odium vindicta et crudelitas in forma; inde constare potest quid et cui usui est exterius naturale, et quale est cum subjectum est interioribus, et quale cum interiora et subjecta sunt. @1 i per AI$ @2 tam ad producendum illa in actum, quam ad interius videndum illa, ib sicut in se$ @3 etiam$ @4 i ejus$ @5 hoc ignotum est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church