Arcana Coelestia (Elliott) n. 5286

Previous Number Next Number See English 

5286. `Et nunc videat Pharaoh': quod significet prospectionem naturalis, constat a significatione `videre' quod sit prospicere, nam `videre' hic activum involvit, nempe ut faciat; cum autem videre non involvit faciendum, significat intelligere et appercipere, ut n. 2150, 2325, 2807, 3764, 3863, 4403-4421, 4567, 4723, 5114 ostensum est. Cum prospectione naturalis ita se habet: naturale hominis seu mens ejus naturalis quae infra mentem ejus rationalem est, non quicquam prospicit ex se, apparet tamen usque sicut a se sed prospectio ejus est ab interiore; hoc prospicit in exteriore, paene sicut homo semet in speculo in quo imago apparet tanquam ibi; hoc quoque sistitur {1}in sensu interno per id quod Josephus id loquatur ad Pharaonem, et per `Josephum' repraesentatur caeleste spiritualis quod est interius, et per `Pharaonem' naturale quod est exterius, et Josephus visus est {2}Pharaoni ille ipse vir intelligens et sapiens, {3}de quo. @1 i hic$ @2 a Pharaone$ @3 A had de quo lo- but d; probably lo- would have become locutus if finished.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church