Arcana Coelestia (Elliott) n. 5287

Previous Number Next Number See English 

5287. `Virum intelligentem et sapientem': quod significet de influente vero et bono, constat ex significatione `viri intelligentis' quod sit verum, et `viri sapientis' quod sit bonum ejus; sciendum quod in sensu interno per `virum intelligentem et sapientem' non intelligatur aliquis vir talis sed, abstracte a persona, id quod est intelligentis et sapientis, inde verum et bonum; in altera vita, imprimis in caelis, omnis cogitatio et inde omnis loquela fit per abstracta a personis, {1}ideo cogitatio et loquela ibi est universalis et respective illimitata; quantum enim cogitatio et loquela determinatur ad personas, ad earum qualitates in specie, et quantum ad nomina, ut et ad voces, tantum fit minus universalis, et tantum quoque determinatur in rem et inibi manet; at quantum non ad illa sed ad res abstracte ab illis, tantum determinatur a re et extenditur extra se, {2}et fit intuitio superior, proinde universalior; [2] hoc apparet manifeste (e)a cogitatione hominis, quantum illa spectat voces loquentis, tantum non spectat sensum ejus; et quantum apud se spectat particularia memoriae et inibi manet, tantum non percipit qualia rerum; et adhuc magis, quantum in singulis spectat semet, tantum contrahit cogitationes et se removet ab intuitione rei in universali; inde est quod quantum quis {3}se amat prae aliis, tantum minus sapiens sit; inde nunc patet cur abstracta a personis {4}significantur in sensu interno per illa quae determinata sunt ad personas in sensu litterae, videatur etiam n. 5225. In Verbo passim distinguitur inter sapientiam, intelligentiam et scientiam, et per sapientiam intelligitur id quod ex bono, per intelligentiam id quod ex vero, et per scientiam utrumque id in naturali hominis; sicut apud Mosen, Implevi Bezaleelem spiritu Dei quoad sapientiam, et quoad intelligentiam, et quoad scientiam, et quoad omne opus, Exod. xxxi 2, 3, xxxv 30, 31: et apud eundem, Date vobis viros sapientes, et intelligentes et scientes, juxta tribus vestras, ut ponam illos in capita vestra, Deut. i 13. @1 inde$ @2 et sub intuitionem superiorem, proinde universaliorem. These words were first inserted above the line and over the words re, et to manifeste, but without directions as to place in text, Later after some alteration of the clause, it was placed between extra se and hoc apparet, thus becoming finally no. 1 of text.$ @3 semet$ @4 significentur I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church