Arcana Coelestia (Elliott) n. 3483

Previous Number Next Number See English 

3483. Quicquid usquam apparet in universo, est repraesentativum regni Domini, usque adeo ut nihil usquam detur in universo {1}atmosphaerico et stellifero, in tellure et ejus tribus regnis, quod non suo modo repraesentat; sunt enim omnia et singula quae in natura, ultimae imagines; ex Divino enim sunt caelestia quae boni, ex caelestibus spiritualia quae veri, {2}ex illis et his naturalia. Inde constare potest quam crassa, immo quam terrestris et quoque inversa sit intelligentia humana quae naturae separatae seu exemptae ab influxu se priore, seu a causa efficiente, singula tribuit; qui etiam ita cogitant et loquuntur, sibi videntur prae ceteris sapere, {3}nempe tribuendo naturae omnia; cum vicissim intelligentia angelica sit, nihil naturae tribuere, sed omnia et singula Divino Domini, ita vitae, non alicui rei mortuae; [2] sciunt eruditi quod subsistentia sit perpetua existentia, sed usque est contra affectionem falsi et inde famam eruditionis, dicere quod subsistat continue natura, sicut exstiterat, (c)ex Divino Domini. Quia nunc omnia et singula a Divino subsistunt, hoc est, continue existunt, et omnia et singula quae inde sunt, non {4}possunt aliter quam ut sint repraesentativa illarum rerum per quas exstiterant, sequitur quod universum aspectabile non aliud sit quam theatrum repraesentativum regni Domini, et quod hoc sit theatrum repraesentativum Ipsius Domini. @1 sidereo inque$ @2 et ex spiritualibus$ @3 cum possint omnia naturae tribuere et Divino derogare$ @4 possint$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church