3482. Loquela quae in Verbo, tametsi coram homine simplex, et aliquibus in locis rudis, apparet, est {1}ipsa loquela angelica, sed ultima; loquela enim angelica, quae spiritualis est, dum cadit in voces humanas, non in aliam loquelam cadere potest quam in talem, singulae enim res ibi repraesentant, et singulae voces significant; antiquis quia commercium habebant cum spiritibus et angelis, non alia loquela fuit; erat plena repraesentativis {2}, et inerat sensus spiritualis singulis; libri antiquorum etiam ita conscripti sunt, nam ita loqui et ita scribere erat {3}sapientiae eorum studium; quantum postea homo se removerit a caelo, etiam inde constare potest; nunc ne quidem novit quod in Verbo sit aliud quam quod apparet in littera, ne quidem quod sensus spiritualis inibi sit; quicquid ultra sensum litteralem dicitur, vocatur mysticum, quod solum ideo rejicitur; inde quoque est quod intercepta sit communicatio hodie cum caelo, in tantum ut a paucis credatur quod aliquod caelum sit, et quod mirum, a doctis et eruditis multo pauciores quam a simplicibus {4}. @1 i ut apud prophetas$ @2 i et significativis$ @3 sapere$ @4 i probis$