Arcana Coelestia (Elliott) n. 3481

Previous Number Next Number See English 

3481. In sermone {1}fueram saepius cum Judaeis qui in altera vita; apparent antrorsum in terra inferiore sub plano sinistri pedis, et semel quoque de Verbo, de terra Canaane, et de Domino: de Verbo quod arcanissima ibi sint quae non patent coram hominibus; hoc affirmabant; dein quod omnia arcana quae ibi, agant de Messia et Ipsius regno; hoc quoque volebant; sed cum dicerem quod Messias in Hebraea lingua sit idem ac Christus in Graeca, non audire volebant: iterum cum dicerem quod Messias sit sanctissimus, et quod Jehovah in Ipso, et quod non alius per Sanctum Israelis et per Deum Jacobi intelligatur, et quia Ille sanctissimus, quod non in regno Ipsius possint esse nisi qui sancti sunt non externa forma sed interna, ita (t)qui non in amore sordido mundi, inque elatione contra alias gentes, et in odiis {2}inter se, hoc non potuerunt audire: postea quod Messiae regnum secundum prophetias erit {3}aeternum, et qui cum illo, etiam in aeternum hereditabunt terram; [2] si regnum {4}foret ex mundo, et illi in terram Canaanem introducerentur, quod foret pro paucis annis qui sunt vitae hominis, praeter quod omnes illi qui mortui sunt postquam expulsi (c)e terra Canaane, non fruerentur tali beatitudine; et quod inde scire potuissent quod per terram Canaanem repraesentatum {5}sit et significatum regnum caeleste, et eo magis cum illi nunc sciunt quod in altera vita sint, et in {6}aeternum victuri, ita quod {7}pateat ut Messias ibi Suum regnum habeat; et si loqui illis detur cum angelis, quod scire possint quod universum caelum angelicum sit Ipsius regnum; [3] praeter quod per novam terram, novam Hierosolymam, et per novum templum apud Ezechielem, non aliud significari queat quam tale regnum Messiae {8}; (x)ad haec non potuerunt respondere, (m)solum quod qui introducendi in terram Canaanem a Messia, si post tam paucos annos morerentur, et beatitudinem illam quam ibi habituri, relinquerent, acerbe lacrimarent.(n) @1 fui$ @2 i et vindictis$ @3 i in$ @4 i ejus$ @5 et significatum sit regnum Domini in caelis$ @6 i ibi$ @7 oporteat$ @8 i hoc est, Domini$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church