6952. `Mitte manum tuam, et prehende caudam': quod significet potentiam elevandi a sensualis ultimo, constat ex significatione `manus' quod sit potentia, de qua supra n. 6947; et ex significatione `caudae serpentis' quod sit sensualis ultimum; quod `serpens' sit sensuale, videatur supra n. 6949, ita `cauda ejus' est ultimum seu infimum ibi; elevatio significatur per `mittere et prehendere,' nam qui mittit manum {1}et prehendit quoddam repens super terra, {2} is elevat id. Quia per `serpentem' significatur sensuale separatum, et inde ratiocinatio ex fallaciis sensuum de veris fidei, per `caudam serpentis' significatur ipsum falsum, nam hoc ultimum seu infimum est, et qui in falso ita in ultimo et (x)infimo est, is prorsus spectat deorsum seu extrorsum, hoc est, in mundum et ad terram, {3}non autem sursum seu introrsum, hoc est, {2}in caelum et ad Dominum. 2 Quod per `caudam {4}serpentis' talia significentur, constat apud Johannem, Locustae caudas habebant similes scorpiis, et stimuli erant in caudis illarum, et potestas illarum, ut damno afficerent homines, Apoc. ix 10;
caudae similes scorpiis, et stimuli in caudis' sunt ratiocinia callida ex falsis per quae persuadent et sic nocent, quare dicitur quod `potestas illarum sit damno afficere homines': apud eundem, 3 Caudae equorum similes erant serpentibus, habentes capita, et per illas damno afficiunt, Apoc. ix 19;
`{5}pariter hic `caudae similes serpentibus' pro ratiociniis ex falsis per quae damnum infertur; et magis quia dicitur `quod tales caudae essent equorum, et quod haberent capita'; per `equos' enim significatur intellectuale, et quoque per `caput,' inde per `caudas' ibi significantur ratiocinia {6}callidiora ex fallaciis et inde falsis contra vera, quae ratiocinia infima sunt, nam quo ratiocinia contra {7}vera callidiora sunt, eo {8} inferiora: apud eundem, 4 Cauda draconis traxit tertiam partem stellarum caeli, et projecit in terram, Apoc. xii (x)4;
`cauda draconis' similiter pro ratiociniis ex falsis; `stellae caeli' pro cognitionibus boni et veri; `projicere illas in terram' pro destruere; (m)quod draco sit `serpens' qui per ratiocinia ex falsis seducit, et qui seduxit matrem viventium seu Evam in paradiso ex arbore scientiae, hoc est, per scientifica quae ex sensuali, ita ex fallaciis, liquet etiam apud Johannem, Conjectus est draco magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus et satanas, qui seducit orbem terrarum totum, [Apoc.] xii 9.(n) 5 Quod `cauda' in genere sit sensuale separatum, quod non spectat sursum sed deorsum, ita non ad caelum sed ad terram, consequenter falsum, constat apud Esaiam, Exscindet Jehovah ex Israele caput et caudam, ramum et juncum; senex et honoratus caput est, propheta autem doctor mendacii cauda est, ix 13, 14 [A.V. 14, 15];
ibi `cauda' manifeste pro falso, quod in Verbo vocatur mendacium: apud eundem, Non erit Aegypto opus, quod faciat caput et caudam, ramum et juncum, xix 15;
`juncus' pro infimo: apud Mosen, Ita dabit te Jehovah in caput, et non in caudam, ut sis tantum sursum, non autem sis deorsum, quando oboediveris praeceptis Dei tui, Deut. xxviii 13;
`cauda' pro infimo quod spectat deorsum seu extrorsum, hoc est, 6 in mundum et ad terram, non autem ad caelum et ad Dominum; interiora enim hominis cum sensualibus sursum elevantur a Domino cum homo est in bono {9}fidei et charitatis; si autem est in malo et falso, tunc {10}interiora ejus cum sensualibus spectant deorsum, ita solum ad illa quae in mundo sunt; inde exuit naturam humanam, et induit ferinam, nam ferae spectant deorsum seu solum ad illa quae super terra sunt; (m)qui spectat deorsum, is vult malum et cogitat falsum; qui autem a Domino elevatur sursum, is vult bonum et cogitat verum; elevatio a Domino actualiter fit et inde remotio a malis et falsis; angeli {11} ipso sensu id percipiunt; est sicut nisus ad centrum gravium, centrum {12} est ubi Dominus in Suo sole, huc capita angelorum elevantur, {13}at illuc pedes infernalium, ita illi spectant sursum et hi deorsum, n. 3641, 3643:(n) apud eundem, Peregrinus qui in medio tui, ascendet supra te sursum magis magisque; tu vero descendes deorsum magis magisque, ille erit in caput, tu autem eris in caudam, [Deut.] xxviii 43, 44;
similiter: apud Esaiam, Dic ad eum, Cave tibi, et quietus esto; ne time, et cor tuum [ne] mollescat propter duas caudas titionum fumantium istorum, propter excandescentiam Rezini et Syriae, ac filii Remaliae, vii 4;
`Rezinus rex Syriae' pro cognitionibus mali; quod `Syria' sint cognitiones boni, videatur n. 1232, 1234, 3680, ita in opposito sensu cognitiones mali; `filius Remaliae rex Samariae' pro cognitionibus falsi; hae et illae sunt `caudae' quia infima; `titiones fumantes' pro excandescentia. @1 ad$ @2 i et prehendit illud,$ @3 d non i nec$ @4 serpentum$ @5 similiter$ @6 callida$ @7 verum$ @8 i sunt$ @9 charitatis et fidei$ @2 sensualia$ @3 i hoc$ @4 i hoc$ @5 et$