Arcana Coelestia (Elliott) n. 988

Previous Number Next Number See English 

988. Super omnem avem caeli': quod significet super falsitates quae sunt ratiocinii, constat a significatione 'avis': aves in Verbo significant intellectualia; mites, utiles et pulchrae significant intellectualia vera; at immites, inutiles et deformes intellectualia falsa, seu falsitates quae sunt ratiocinii: quod significent intellectualia, videatur n. 40, 776, 870; inde quoque patet quod 'aves' significent ratiocinia et eorum falsa; quod ne alicui dubium sit, praeter quae de corvo dicta sunt n. (x)866, confirmationi inservient sequentia haec loca; apud Jeremiam, Visitabo super eos quatuor generibus.... gladio ad occidendum, et canibus ad trahendum; et avi caeli, et bestiae terrae, ad devorandum et perdendum, xv 3:

apud Ezechielem, Super ruina ejus habitabunt omnis avis caeli; et ad ramos ejus erunt omnis fera agri, xxxi 13:

apud Danielem, Tandem super avem abominationum, desolatio, ix 27: apud Johannem, Babylon... custodia omnis avis immundae et exosae, Apoc. xviii 2:

pluries apud Prophetas, quod 'daretur cadaver in cibum avi caeli, et bestiae terrae,' Jer. vii 33; xix 7; xxxiv 20; Ezech. xxix 5; xxxix 4; Ps. lxxix 2; Esai. xviii (x)6, per quae significabatur quod perderentur a falsis quae sunt 'aves caeli,' et a malis seu cupiditatibus quae sunt 'bestiae terrae.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church