Arcana Coelestia (Elliott) n. 989

Previous Number Next Number See English 

989. Quod dominium super falsa attinet, similiter se habet ac dominium super mala, quod nempe homo ne minimum ex se dominari queat super falsum: hic quia agitur de dominio hominis regenerati super cupiditates seu 'bestiam terrae,' et super falsitates seu 'avem caeli,' sciendum quod nusquam aliquis dicere possit quod regeneratus sit, nisi agnoscat et credat quod charitas sit primarium ejus fidei et nisi afficiatur amore erga proximum et misereatur ejus. Ex charitate formatur ejus nova voluntas; per charitatem operatur Dominus bonum et inde verum, non autem per fidem absque charitate. Sunt qui ex sola oboedientia exercent charitatis opera, hoc est, quia ita mandatum est a Domino, et usque non regenerati sunt; hi, si non in operibus ponunt justitiam, in altera vita regenerantur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church