Arcana Coelestia (Elliott) n. 8870

Previous Number Next Number See English 

8870. `Et ullam similitudinem' significat instar illorum quae a Divino; constat ex significatione `similitudinis' quod sit instar; quod sit instar illorum quae a Divino, patet ab illis quae praecedunt et ab illis quae sequuntur; ab illis quae praecedunt, quod `non erunt dii alii coram faciebus Jehovae (x)Dei, et quod `non facient sibi sculptile,' per quae significantur vera {1} aliunde quam (c)ex Divino, et tamen quae illis similia sistuntur; et ex illis quae sequuntur, ut `quae in caelis, (o)et quae in terra, et quae in aquis,' per quae intelliguntur {2} talia quae a Divino ubivis. [2] Quid per instar illorum quae a Divino intelligitur, hic dicendum, quia de illis in sequentibus hujus versus ac in initio sequentis agitur; instar illorum quae a Divino fiunt ab hominibus cum ore loquuntur Divina, et quoque opere faciunt qualia a Divino mandata sunt, et sic inducunt credere quod in bono et vero sint, cum tamen prorsus aliud corde cogitant, nec nisi quam malum volunt; tales sunt simulatores, hypocritae, dolosi; hi sunt qui faciunt instar illorum quae a Divino; in altera vita `faciunt mali spiritus {3} instar illorum {4} quae a Divino, qui sistunt similitudinem et apparentiam {5} in externis, in quibus intus nihil Divini est; hoc discunt simulatores, hypocritae, et dolosi in altera vita, in genere omnes qui ex frequenti usu habitum traxerunt aliud loquendi quam cogitant, et aliud faciendi quam volunt {6}; (x)quidam per talia volunt aucupare famam ut videantur boni, et sic fallant, quidam ut imperent; [3] sunt etiam talia ibi abusus correspondentiarum; (s)sed {7} illis successive adimuntur externa per quae simulaverunt talia quae charitatis et fidei sunt, [et tunc patent interna, quae scelestia et horrenda sunt,] nam sic agunt ex ipsa sua natura in mundo acquisita, non magis {8} ex aliqua simulatione et hypocrisi {9}; illi {10} qui tales sunt, et appercipiunt quod externa illis adimenda sint, dicunt {11} quod si illis relinquerentur externa, potuissent aeque cum sociis in altera vita conversari et apparenter bona facere, sicut prius in mundo; sed hoc fieri non potest, quia per externa, quae (x)apparenter bona sunt, communicarent aliquo modo cum caelo, nempe cum illis qui in circuitibus (o)ibi sunt ac simplices sunt, qui correspondent cuticulis in Maximo Homine; at per interna communicarent cum infernis; et quia mala quae intus sunt {12} dominantur, (o)quoniam ea sunt voluntatis, et bona quae (o)in externis simulantur serviunt ad acquirendum dominium {13} malis, idcirco est {14} contra ipsum ordinem Divinum relinquere illis licentiam {15} simulate et hypocritice agendi, sicut in mundo, quapropter talia illis auferuntur, ac ii in ipsum malum voluntatis suae remittuntur.' @1 i quae$ @2 significantur$ @3 a spiritibus malis faciunt illi$ @4 d illorum i eorum$ @5 i Divinorum$ @6 ut primum illuc veniunt$ @7 See Appendix Volume for a primary but d ending of this number$ @8 autem$ @9 i ut prius$ @10 ipsi$ @11 credunt$ @12 i apud tales$ @13 pro$ @14 foret$ @15 simulare bona, hoc est, aliud agere et aliud loqui, quam velle et cogitare, inde est quod talia illis auferantur, ne ii in ipsam suam naturam remittantur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church