10582. `Et ponam te in fissura petrae': quod significet obscurum et falsum fidei, quale illis qui in externis absque interno sunt, constat ex significatione `fissurae petrae' quod sit obscurum et falsum fidei, per `petram' enim significatur fides, ut mox supra n. (x)10,580, et per `fissuram' ejus obscurum, et quoque falsum, de qua sequitur; dicitur quale est illis qui in externis absque interno sunt, quia illis omne verum quod fidei in obscuro est, et quoque {1}cum falso; {2}nam qui credunt Verbum, illi credunt id secundum litteram ubivis, et non secundum sensum interiorem ejus; et qui ita credunt, in nulla luce esse possunt, nam lux e caelo influit per internum in externum; et quoque quod credunt absque luce e caelo, apparet ut verum, sed usque apud illos est falsum, nam de vero habent ideam materialem et terrestrem, et non simul spiritualem et caelestem, (c)et omnis idea materialis et terrestris, si non in illa lux e caelo est, scatet fallaciis, {3} sicut pro exemplo: Jacobus et Johannes quia de regno Domini habebant ideam terrestrem, petierunt ut unus {4}sederet a dextris {5}Ipsius et alter a sinistris in regno Ipsius; sed Jesus dixit, Nescitis quid petitis; scitis quod principes gentium dominentur illis, non sic erit inter vos, sed quisquis voluerit inter vos magnus fieri, esse debebit vester minister, et quisquis voluerit esse primus esse debebit vester servus, Matth. xx 21, 22, 25-27;
[2] qui tales sunt, sicut illi tunc, non sciunt quid regnum caeleste, non quid gloria ibi, nec quid amor, immo nec quid fides, in genere non quid bonum, judicant enim ex corporeis et terrenis, {6}et omne jucundum corporis et ejus sensuum vocant bonum, ac eminentiam super alios vocant gloriam, amorem mundi et amorem sui vocant amorem caelestem, ac scientificum factum persuasivum vocant fidem; cum cogitant de Deo, cogitant materialiter, et ideo vel negant Deum et pro Deo habent naturam, vel colunt idola, vel homines mortuos; inde patet quam obscurum fidei sit illis qui in (t)solis externis sunt, et quoque quod falsum. [3] In tali obscuro et falso fidei sunt {7}qui credunt Verbum quoad sensum litterae ejus solum absque doctrina ex illustrato inde facta; qui absque doctrina legunt (x)Verbum sunt sicut illi qui vadunt in tenebris absque lucerna; tales sunt omnes mere sensuales homines; quod gens Judaica talis sit, patet, nam illi explicant omnia Verbi secundum sensum litterae, ex causa quia in externis separatis ab interno sunt; qui tales sunt, in altera vita nec {8}habitant super petris, sed vel in speluncis ibi vel in fissuris. [4] Quod `fissura petra' sit obscurum et falsum fidei, constat etiam ex aliis locis in Verbo, ut apud Esaiam, In die illo sibilabit Jehovah muscae quae in extremitate fluviorum Aegypti, et api quae in terra Aschuris; quae venient et quiescent omnes in fluviis desolationum, et in fissuris petrarum, vii [18,] 19;
agitur ibi de Adventu Domini et de statu Ecclesiae tunc, quod desolatio omnium quae veri et boni spiritualis; per illa enim verba {9}significatur quod homo Ecclesiae recesserit tunc ab internis, et factus sit prorsus externus, ita mere sensualis; fieri sensualis est non aliud capere et credere quam quae sensus externi dictant; `musca in extremitate fluviorum Aegypti' est falsum prorsus externi seu mere sensualis hominis, `apis in terra Aschuris' est falsum ratiocinationis inde, `fluvii desolationum' sunt doctrinae vera prorsus desolata, et `fissurae petrarum' sunt falsa fidei inde; quis divinaturus est quod illa verba talia significent, et quae significant prorsus latitura sunt nisi detegantur per sensum internum? apud eundem, [5] In die illo projiciet homo idola quae fecerunt sibi ad incurvandum se talpis et vespertilionibus, ad intrandum in scissuras petrarum et in fissuras rupium, ii 20, 21;
`incurvare se talpis et vespertilionibus' est colere talia quae in caligine sunt ac in umbra noctis, quod est externa absque interno, `intrare in scissuras petrarum et in fissuras rupium' est in fidei obscura et caliginosa, [6] ita in falsa: apud Jeremiam, Reducam filios Israelis super terram eorum, et mittens ac piscatores multos qui piscabuntur eos, et ad venatores qui venabuntur eos desuper omni monte, super omni colle, et ex foraminibus petrarum, xvi 15, 16;
agitur ibi de Ecclesiae restauratione, quae significatur per `reducere filios Israelis super terram eorum'; `piscari eos' est instruere in externi Ecclesiae, `venari eos' est instruere in internis, `qui super monte e super colle' sunt qui in amore et charitate, {10}`in foraminibus petrarum' [7] sunt qui in fide, nondum illustrati {11}, ita qui in obscuro fidei: apud eundem, Minimum dedi te inter gentes; superbia cordis tui habitans in foraminibus petrae tenet altitudinem collis, xlix 15, 16:
{10} apud Obadiam, Superbia cordis tui decepit te, qui habitas in scissuris petra altitudine sedis {12}suae; qui dicit in corde {13}suo, Quis detrahet me i terram? (m)si exaltaveris te sicut aquila, et si inter stellas ponere nidum, inde detraham te,(n) vers. 3, 4;
`habitare in foraminibus petrae' est in falsis fidei; agitur {14} de illis qui se {15}exaltant super alios, credentes quod docti sint prae reliquis, cum tamen in falsis sunt, et ne quidem videre possunt {16}vera; illi in altera vi habitant in foraminibus petrarum, et quandoque se projiciunt super petras, sed usque inde in sua foramina, et in speluncas quae sunt sub petris, dejiciuntur; hoc intelligitur per `tenere altitudinem (d)collis, exaltare se sicut aquila, et inter stellas ponere nidum, et usque detrahi.' Ex his nunc constare potest quod per `ponere Moschen in fissura petra significetur obscurum et falsum fidei, quale illis qui in externis absque interno sunt, per `Moschen' enim hic intelligitur populus, quia hic refert caput illius, videatur n. 10,556. @1 in$ @2 nam credunt Verbum modo secundum literam$ @3 i credunt enim secundum sensus externos, qui in fallaciis sunt quoad spiritualia,$ @4 After sinistris$ @5 ejus$ @6 et bonum vocant quod jucundum corpore et ejus sensibus est, et gloriam vocant eminere supra alios, amorem sibi solis consulere, quid amor coelestis et quid gloria coelestis sint, prorsus nesciunt, ita in omnibus reliquis$ @7 omnes qui in sensu literae Verbi sunt,$ @8 apparent$ @9 describitur$ @10 i et$ @11 i sunt$ @12 tuae AIT$ @13 tuo$ @14 i ibi$ @15 elevant$ @16 verum$