Arcana Coelestia (Elliott) n. 10422

Previous Number Next Number See English 

10422. `Recesserunt subito a via quam praecepi illis': quod significet quod removerint se a Divino Vero, constat (c)a significatione `recedere a via' quod sit se removere a vero, `recedere' enim est se removere, nam qui in externis separatis ab interno sunt, semet ipsos removent; et `via' est verum, de qua sequitur; quod sit Divinum Verum a quo se removent, est quia dicitur `a via quam Jehovah praecepit illis.' [2] Quod `via' sit verum, est ex apparentia in mundo spirituali, ibi etiam {1}viae et semitae, ac in urbibus plateae et vici apparent; (c)ac spiritus non alio eunt quam ad illos cum quibus consociati sunt per amorem; inde est quod spiritus ibi ex via quam {2}vadunt noscantur quales sunt quoad verum, nam omne verum ducit ad suum amorem, {3}id enim verum dicitur quod confirmat id quod amatur; {4} inde est quod etiam via in (t)communi loquela humana sit verum, nam {5}loquela hominis hoc traxit, ut plura alia, ex (t)mundo spirituali; [3] inde nunc est quod in Verbo per `viam,' `semitam,' `tramitem,' `orbitam,' `plateam,' et `vicum' significentur vera {6}, et in opposito sensu falsa, ut patet ex his locis: apud Jeremiam, State juxta vias, et videte; quaerite de viis saeculi quae (t)via sit optima, vi 16:

apud eundem, Bonas reddite vias vestras, et opera vestra; ne confidite vobis super verbis mendacii, vii 3-5:

apud eundem, Viam gentium ne discite, x 2:

apud eundem, Dabo cuique juxta vias ejus, juxta fructum operum ejus, xvii 10:

apud eundem, Impingere fecerunt eos in viis eorum, tramitibus saeculi, ut abirent semitas, viam non stratam, xviii 15:

apud eundem, Dabo iis cor unum, et viam unam, xxxii 39:

apud Davidem, Vias tuas, Jehovah, notas fac mihi, semitas Tuas doce me; deduc me in veritate Tua, Ps. xxv [4,] 5:

in Libro Judicum, In diebus Jaelis cessarunt viae, et euntes semitas iverunt vias tortuosas, v 6:

apud Esaiam, Recedite a via, declinare facite a semita; aures tuae audiant verbum a post te, Haec via, ite in ea, xxx 11, 21:

apud eundem, Devastatae sunt semitae, cessavit transiens viam, xxxiii 8:

apud eundem, Erit etiam ibi semita et via, quae via sanctitatis vocabitur; non transibit eam immundus, sed haec illis; ambulans via, et stulti non errabunt, xxxv 8:

apud eundem, Vox clamantis in deserto, Parate viam Jehovae; complanate in solitudine semitam Deo nostro: cum quo deliberavit, ut doceret illum viam judicii, et viam intelligentiae ostenderet illi, xl 3, (x)14: apud eundem, Ad dicendum eis qui in tenebris, Revelamini, super viis pascent; ponam omnes montes Meos in viam; semitae Meae exaltabuntur, xlix 9,11:

apud eundem, Viam pacis non noverunt, neque judicium in orbitis eorum; semitas suis perverterunt sibi; qui calcat eam non cognoscet pacem, lix [8,] 9:

apud eundem, Parate viam populo, sternite, sternite semitam, dicite filiae Zionis, Ecce salus tua venit, lxii 10, 11:

apud eundem, Dedi in mari viam, in aquis validis semitam; ponam in deserto viam, xliii, 16, 19:

apud Moschen, Maledictus qui errare facit caecum in via, Deut. iii 18: apud Matthaeum, Ite ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias, xxii (x)9:

apud Johannem, Jesus dixit, Ego sum via, veritas, et vita, xiv 6; in his locis, et in pluribus aliis, per `viam' significatur verum (c)et in opposito sensu falsum. @1 semitae et viae$ @2 vadit, noscatur qualis est$ @3 hoc$ @4 i et$ @5 communis loquela$ @6 i doctrinae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church