3855. `Quod exosa Leah': quod significet quod affectio veri externi non ita cara, quia longius a Divino, constat a significatione `exosae' quod sit non cara; et ex repraesentatione `Leae' quod sit affectio veri externi, de qua prius; quod vera externa a Divino remotiora sint quam interna, constare potest ex eo quod externa existant ab internis, sunt enim externa imagines et formae ex myriadibus internorum compositae, quae ut unum apparent;
et quia externa talia sunt, longius a Divino sunt, {1}nam Divinum est supra intimum seu in supremo; influit {2}Dominus e supremo in intima hominis, et per haec in ejus interiora, et per haec iterum in externa, ita mediate, et praeterea etiam immediate: et quia externa sunt longius a Divino, ideo etiam inordinata sunt respective, nec ita in ordinem se redigi patiuntur sicut interna;
[2]se habet hoc sicut semina, quae intus perfectiora sunt quam extus, (c)ac intus tam perfecta ut inde producere possint totam plantam aut totam arborem suo ordine cum foliis et fructibus, quorum formae externae facile possunt laedi a quibuscumque injuriis, non autem ita internae seu intimae seminum, quae in natura {3}interiore et perfectiore sunt; similiter se habet cum {4}hominis internis et externis, quare etiam cum regeneratur homo, prius regeneratur quoad rationale quam quoad naturale, n. 3493, ac naturale et serius et aegrius, quia ibi plura inordinata sunt, ac injuriis a corpore et a mundo exposita; et quia ita, dicitur quod haec non ita cara sint; quantum autem concordant cum internis, et quantum conducunt ad vitam et ad visum internorum in se, ut et quantum ad regenerationem hominis, tantum etiam cara sunt. @1 quod$ @2 i enim$ @3 puriore$ @4 after externis$