Arcana Coelestia (Elliott) n. 5639

Previous Number Next Number See English 

5639. `Et vidit Joseph cum illis Benjaminem': quod significet apperceptionem medii spiritualis apud vera, a caelesti spiritualis, constat ex significatione `videre' quod sit intelligere et appercipere, de qua n. 2150, 2807, 3764, 4567, 4723, 5400; ex repraesentatione `decem filiorum Jacobi' qui sunt `cum illis', seu cum quibus Joseph vidit Benjaminem, {1}quod sint vera in naturali, de qua n. 5403, 5419, 5427,5458,5512; et ex repraesentatione `Benjaminis' quod sit medium, de qua n. 5411, 5413, 5443; quod hic medium spirituale dicatur, est quia vera quae per `decem filios Jacobi' repraesentantur, nunc conjungenda erant cum vero a Divino quod 'Josephus', et conjunctio illa non fit nisi per medium quod spirituale; quare cum id medium apperceptum, tunc (x)statim sequitur `quod Josephus diceret ad virum super domo sua, Adduc viros domum, et mactando macta, et praepara, quia mecum comedent viri in meridie', per quae significatur quod introducerentur et conjungerentur quia cum medio. [2]Quid spirituale respective ad naturale, paucis adhuc dicendum, quia plerique qui in orbe Christiano ignorant quid spirituale, usque adeo ut cum audiunt vocem illam, haereant, et dicant secum quod spirituale quid sit, nemo sciat; spirituale in sua essentia apud hominem est ipsa affectio boni et veri propter bonum et verum et non propter se, tum affectio justi et aequi propter justum et aequum et non propter se; cum homo sentit in se jucundum et amoenum, et magis si faustum et beatum ex illis, hoc apud illum est spirituale quod non venit ex naturali sed ex spirituali mundo seu e caelo, hoc est, per caelum a Domino; hoc nunc est spirituale quod, cum apud hominem regnat, afficit et quasi tingit omne quod cogitat, quod vult et quod agit, et facit ut cogitata et ex voluntate acta participent ex spirituali, usque tandem ut cum e mundo naturali in mundum spiritualem transit, illa etiam apud (c)eum spiritualia fiant. Verbo, affectio charitatis et fidei, hoc est, boni et veri, ac jucundum et amoenum, et magis faustum et beatum inde, quae interius apud hominem sentiuntur et illum faciunt hominem vere Christianum, est spirituale. [3]Quod plerique in orbe Christiano ignorent quid spirituale, est quia fidem faciunt essentialem Ecclesiae et non charitatem; inde quia pauci illi qui de fide solliciti sunt, parum si quicquam cogitant de charitate, et norunt quid charitas, inde quia non cognitio, nec est perceptio affectionis quae charitatis, et qui non in affectione charitatis est, nequaquam potest scire quid spirituale; imprimis hodie cum vix ulla charitas alicui est, quia est ultimum tempus Ecclesiae. (m)Sed sciendum quod spirituale in communi sensu {2}significet affectionem tam boni quam veri, inde caelum vocatur mundus spiritualis, et sensus (t)internus Verbi sensus spiritualis, at in specie id quod est affectionis boni {3}vocatur caeleste, et id quod est affectionis veri, {4} spirituale.(n) @1 A had this clause after Jacobi, but d it; after Benjaminem A adds de qua n 2150..5400, an evident mistake for 5403...5512.@ @2 significans tam affectionem$ @3 est$ @4 i est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church