Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 246

Previous Number Next Number See English 

246. (Ex Arcanis Caelestibus.) Quod ecclesia in specie sit ubi Verbum, et per id Dominus notus, ita ubi Divina vera sunt revelata (n. 3857, 10761). At usque quod ideo non ab ecclesia sint qui nati ubi Verbum est et Dominus notus, sed qui per vera ex Verbo a Domino regenerantur, qui sunt qui vivunt vitam charitatis (n. 6637, 10143, 10153, 10578, 10645, 10829). Qui ab ecclesia sunt, seu in quibus ecclesia, illi in affectione veri sunt propter verum; hoc est, amant verum quia est verum: illi etiam explorant ex Verbo num vera sunt doctrinalia ecclesiae in qua nati (n. 5432, 6047). Alioqui foret cuivis verum ex alio, et ex natali solo (n. 6047). Quod ecclesia Domini sit apud omnes qui in universo orbe in bono vivunt secundum religiosum suum (n. 3263, 6637, 10765). Quod omnes qui in bono vivunt, ubicunque sunt, et agnoscunt unum Deum, acceptentur a Domino, et in caelum veniant; quoniam omnes qui in bono sunt, agnoscunt Dominum, ex causa qua bonum est a Domino, et Dominus est in bono (n. 2589-2604, 2861, 2863, 3263, 4190, 4197, 6700, 9256). Quod ecclesia universalis in terris sit coram Domino sicut unus homo (n. 7395[? 7396], 9276). Similiter ac caelum, quia ecclesia est caelum seu regnum Domini in terris (n. 2853, 2996, 2998, 3624-3649[? 3629], 3636-3643, 3741-3745, 4625). Sed quod ecclesia, ubi Dominus est notus et ubi Verbum est, sit sicut cor et sicut pulmo in homine, respective ad reliqua corporis, quae ex illis ut ex suae vitae fontibus vivunt (n. 637, 931, 2054, 2853). Inde est, nisi foret ecclesia ubi Verbum et per id Dominus notus, [quod] non salvaretur genus humanum (n. 468, 637, 931, 4545, 10452). Quod ecclesia sit fundamentum caeli (n. 4060). Quod ecclesia sit interna et externa (n. 1242, 6587, 9375, 9680, 10762). Quod ecclesiae internum sit amor in Dominum et charitas erga proximum; inde quod illi qui in affectione boni et veri sunt ex amore in Dominum et ex charitate erga proximum, ecclesiam internam constituant; et quod illi qui in cultu externo ex obedientia et fide sunt, ecclesiam externam constituant (n. 1083, 1098, 4288, 6380, 6587, 7840, 8762). Quod scire verum et bonum et inde agere, sit externum ecclesiae; at velle et amare verum et bonum et inde agere, sit internum ecclesiae (n. 4899, 6775). Quod internum ecclesiae sit in cultu eorum qui ab externa ecclesia sunt, tametsi in obscuro (n. 6775). Quod ecclesia interna et externa unam ecclesiam faciant (n. 409, 10762). Quod homini sit internum et externum, internum ad imaginem caeli, et externum ad imaginem mundi; et quod ideo, ut homo sit ecclesia, externum ejus unum aget cum interno (n. 3628, 4523, 4524, 6057, 6314, 9706, 10472). Quod ecclesia sit in interno hominis et simul in externo; non autem in externo absque interno (n. 1795, 6581[? 6580], 10691). Quod internum ecclesiae se habeat secundum vera et eorum quale, et secundum implantationem eorum in bono per vitam (n. 1238). Quod ecclesia sicut caelum sit in homine, et sic quod ecclesia in communi sit ab hominibus in quibus ecclesia (n. 3884). Ut ecclesia sit, erit doctrina vitae, quae est doctrina charitatis (n. 3445, 10763, 10764). Quod charitas faciat ecclesiam, et non fides separata a charitate (n.916). Proinde non doctrina fidei separatae a charitate, sed doctrina fidei conjunctae cum illa, secundum quam vita (n. 809, 1798, 1799, 1834, 1844, 4468, 4672, 4676[? 4689], 4766, 5828[? 5826], 6637). Quod non ecclesia apud hominem sit, nisi vera doctrinae implantata sint bono charitatis apud illum, ita vitae (n. 3310, 3963, 5826). Quod nulla ecclesia apud hominem sit, si is modo in veris, quae vocantur fidei, est (n. 5826). Quantum boni in ecclesia, si charitas primo loco foret, et fides secundo (n. 6269). Et quantum mali si fides primo loco est (n. 6272). Quod in ecclesiis antiquis charitas fuerit principale et essentiale ecclesiae (n. 4680). Quod ecclesia foret sicut caelum, si omnibus charitas (n. 2385, 2853). Si bonum foret character ecclesiae, et non verum absque bono, ita si charitas et non fides separata, quod ecclesia foret una, et nihil faceret quod quoad doctrinalia fidei et quoad externos cultus differrent (n. 1285, 1316, 2982, 3267, 3445, 3451). Quod omnis ecclesia incohet a charitate, sed quod temporis tractu ab illa deflectat (n. 494, 501, 1327, 3773, 4649[? 4689]). Et sic ad falsa ex malo, et tandem ad mala (n. 1834, 1835, 2910, 4683, 4689). Comparatio ecclesiae incohantis et decrescentis cum hominis infantia et senectute (n. 10134). Et quoque cum ortu et occasu solis (n. 1837). De successivis statibus Ecclesiae Christianae usque ad extremum ejus; ubi explicantur illa quae Dominus praedixerat de "consummatione saeculi" et de "adventu" Ipsius, apud Matthaeum cap. xxiv. a principio ad finem (n. 3353-3356, 3486-3489, 3650-3655, 3751-3759[? 3757], 3897-3901, 4057-4060, 4229-4231, 4332-4335, 4422-4424, 4635-4638, 4807-4810, 4954-4959, 5063-5071). Quod Ecclesia Christiana hodie in extremis sit, quoniam ibi non fides quia nulla charitas (n. 3489, 4649[? 4689]). Quod ultimum judicium sit ultimum tempus ecclesiae (n. 2118, 3353, 4057, 4333, 4535). De ecclesiae vastatione (n. 407-411). Quod consummatio saeculi et adventus Domini sit ultimum tempus ecclesiae veteris et primum novae (n. 2243, 4535, 10622). Quod interiora vera revelentur cum ecclesia vetus vastatur, inservitura novae quae tunc instauratur (n. 3398, 3786). De instauratione ecclesiae apud gentes (n. 1366, 2986, 4747, 9256).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church