Arcana Coelestia (Elliott) n. 3857

Previous Number Next Number See English 

3857. `Et Rachel sterilis': quod significet quod interiora vera non reciperentur, constat ex repraesentatione `Rachelis' quod sit affectio veri interioris, de qua prius; et a significatione `sterilis' quod sit quod inde non doctrinae, ita nec Ecclesiae;

opponitur enim illis quae de Leah dicuntur, nempe quod `Jehovah aperuerit uterum illius,' per quae significatum quod inde doctrinae Ecclesiarum: causa quod interiora vera non reciperentur, est quia interiora vera sunt talia ut transcendant fidem hominis, {1}quippe non cadunt in ideas ejus, et non sunt secundum apparentias externas seu fallacias sensuum. a quibus {2}omnis homo se duci patitur, nec credit nisi aliquo modo cum eis coincidant; [2]ut pro exemplo:

{3}interius verum est quod tempora et spatia non dentur in altera vita, sed loco illorum status; homo qui in tempore et spatio est dum vivit in terra, omnes suas ideas ab: illis habet, usque adeo ut absque illis nihil possit cogitare, n. 3404; quare nisi status qui in altera vita, describerentur per tempora et spatia coram homine, seu per talia quae inde trahunt {4}formas, nihil perciperet, ita nihil crederet, consequenter non reciperet, ita foret doctrina sterilis proinde nulla Ecclesia. [3]Sit quoque pro exemplo: nisi affectiones caelestes et spirituales describerentur per talia quae sunt affectionum mundanarum et corporearum, homo nec aliquid perciperet, nam in his est, et inde {5}notiones de affectionibus caelestibus et spiritualibus habere potest, cum tamen inter se ita differunt, aut ita distant, {6}prout caelum a terra, n. 3839; ut pro exemplo gloria caeli, seu angelorum in caelo; nisi homo secundum ideam gloriae quae est in mundo, sibi formaret ideam gloriae in caelo, non caperet, ita nec agnosceret; [4]similiter in omnibus reliquis; quapropter Dominus in Verbo locutus est secundum captum hominis et secundum apparentias ejus; sensu {7}Verbi litteralis est talis, sed usque talis ut sensum internum in se habeat, in quo interiora vera sunt; inde nunc est quod de Leah dicatur quod `Jehovah aperuerit uterum ejus,' et quod `Rachel sterilis'; per `Leam' enim repraesentatur affectio veri exterioris, et per `Rachelem' affectio veri interioris, ut dictum; sed a Domino provisum est, quia exteriora vera sunt prima vera quae homo discit, quod per illa possit in interiora vera; haec sunt quae significantur per quod Deus tandem recordatus sit Rachelis, et exaudiverit illam, et aperuerit uterum illius, Gen. xxx 22. [5]Haec constare possunt ab Ecclesiis quae ab antiquo tempore fuerunt, et ab earum doctrinalibus, quod nempe doctrinalia illarum ab externis veris formata fuerint; ut ab Ecclesia Antiqua quae fuit post diluvium; ejus doctrinalia quoad plurimam partem fuerunt externa repraesentativa et significativa {8}, in quibus interna vera recondita erant; maxima pars in cultu sancto fuerunt cum in externis {9}; si quis in principio dixisset illis quod repraesentativa et significativa illa non essent essentialia cultus Divini, sed spiritualia et caelestia quae repraesentabant et significabant, prorsus rejecissent, et sic nulla facta fuisset Ecclesia; adhuc magis Ecclesia Judaica, si quis dixisset illis quod ritualia suum sanctum haberent a Divinis Domini quae in illis, prorsus non agnovissent; talis etiam fuit homo cum Dominus venit in mundum, [6] et adhuc magis corporeus, et prae reliquis illi qui ab Ecclesia erant {10}; hoc patet manifeste ab ipsis discipulis qui continue apud Dominum fuerunt, et tam multa audiverunt de regno Ipsius, usque tamen nondum potuerunt percipere interiora vera, non enim aliam notionem habere potuerunt de Domino quam sicut hodie Judaei de Messia quem exspectant, quod populum illum ad dominatum et gloriam super omnes gentes in universo eveheret; et {11}postquam tam multa a Domino audiverunt de regno caelesti, usque nec aliud cogitare potuerunt quam quod regnum caeleste {12}foret sicut regnum terrestre, et quod ibi Deus Pater supremus esset, et post illum Filius, et postea illi duodecim, et sic ordine regnarent; quare etiam Jacobus et Johannes petierunt ut unus a dextris Ipsius sederet, et alter a sinistris, Marc. x 35-37, et quod indignarentur reliqui discipuli quod Illi iis majores esse vellent, Marc. x 41;

Matth. xx 24; quapropter etiam Dominus postquam docuit illos quid esset maximus esse in caelo, Matth. xx 25-28; Marc. x 42-45, usque secundum conceptum eorum locutus est, quod nempe sederent super duodecim thronis, et judicarent duodecim tribus Israelis, Luc. xxii 24, 30; Matth. xix 28; [7]si dictum illis fuisset quod per `discipulos' non illi intellecti sint, sed omnes illi qui in bono amoris et fidei, n. 3354, 3488, tum quoad {13}non in regno Domini sint throni, nec principatus et dominatus sicut in mundo, et quod ne quidem minimum unius hominis judicare possent, n. 2129, 2553, rejecissent verbum, et quisque ad negotium suum ivisset, relicto Domino; quod Dominus ita locutus sit, erat ut reciperent, et per illa introducerentur in vera interna, nam in externis illis quae Dominus locutus erat, recondita latuerunt interna quae patent tempore, et cum haec patent, externa illa dissipantur, et inserviunt solum pro objectis aut mediis cogitandi de internis. Inde nunc sciri potest quid intelligitur per id quod Jehovah primum aperuerit uterum Leae, et pepererit Jacobo filios, et quod Rachel postea. @1 quia$ @2 i paene$ @3 interiora vera sunt$ @4 i suam successionem et formam$ @5 notionem$ @6 ut A, procul I$ @7 ejus$ @8 i quae externa fuerunt$ @9 i illis$ @10 i nempe Judaei$ @11 tandem$ @12 i de quo talia audiverant$ @13 in Regno Domini non throni$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church